Cabalian
Cabalian (vulgo Cabalian), hodie notum sub nomine Joannopolis, in honorem Sancti Joannis, eiusdem Patroni ac titularis ecclesiae paroecialis, commune est de gradu quinto provinciae Leytis Australis insulae Leytensi sitae.
Etymologia
Cabalian nomen oppidi habet originem de verbo balì, radix quae significat rupturam vel actus diruptionis, ad quod figentur praeverbium ka- et postverbium -an. Haec constructio nominis dat signficationem quod oppidum est locus rupturarum seu locus rerum ruptorum. Haec res materia habeant multae fabulae ac historiae describentium originem nominis oppidi.
Theoria I – De malo rupto
Inter haec figuravit narratus unde unus malus unius ex navibus navigatoris iberici Ferdinandi Magellani ruptus est. Chronica non habent Magellanica hanc historiam, sed ipsa per linguas seniorum a generatione in generationem fuit transmissa. Secundum has historias, quae non congruunt in suarum versionibus, quando classis Magellanica praeternavigabat mari ante sinum Cabalianum, autochthones Cabalienses videbant illos, et congregabant littori maris ut ipsos viderent melior. Factus est et unus malus praedicti classis ruptus est, et ipsi autochthones clamabant Cabaliane “Gikabalian! Gikabalian!” ; hoc est « Fit ruptura ! Fit ruptura ! ». Clamore audito, Magellano instruxit ut recordetur nomen loci sicut Cabalian. Haec historia habet duos versiones.
Versio de tempestate
Princeps illarum est versio de tempestate haec, quae exponit quod praedictus malus navis ruit tempestate, hoc est, celeritate et potestate ventorum. Haec tempestas, vocata subasko cabaliane, erat momentaria, et quando subsedit, indigeni qui adspexerant rupturam, exclamaverunt “Gikabalian! Gikabalian!”
Versio de erythrina
Depingit haec quod littori Cabalianae inventae erant arbores Erythrinae variegatae quae in loquella Cabaliana vocantur dapdap. Intentavit Magellanus appropinquare littus sed, inscientibus ejusdem sociis topographiam loci, unius navis unus malus illaquetus est ramis arborum erythrinarum ut ipse rumperet. Casu visu, praeclamaverunt Cabaliani “Gikabalian! Gikabalian!”.
Theoria II – De plantario corypharum
In illis temporibus ante adventu Hispanorum, locus ubi collocatur hodie commune Cabalian fuerit magnum plantarium corypharum. Plantae Coryphae elatae sunt palmae magnae, qui in Cabalian et in parte majore e tota urbe Bisaja vocantur bulí. Secundum modum nomenclaturae locorum in his insulis, locus plantarii corypharum est vocatus kabulihán, hoc est, locus corypharum. Per multos annos, hoc nomen pervertum est, et quod hodie superest est Cabalian.
Versio de mutatione indigena
Secundum hanc versionem, primordium plantarium corypharium quod locus Cabaliani fuerit inventum, per agriculturam est transmutatum in plantarium aliorum plantarum vel granarum. Haec transmutatio repoposcit destructione antiquum plantarium per incendium et extirpationem palmarum. Nonnullos abhinc annos, cum completus erat destructio plantariorum, indigenis loci, moti desiderii mutare nomen habitationis eorum, transnominatus est Cabalian.
Versio de mutatione alienigena
Haec versio narrat quod tempus contacti inter autochthones ac invasores Hispanos, cum nomen loci quaesitum est, responderunt indigeni kabulihán, intelligentes quod Hispani quaesierunt scire naturam vel qualitatem loci. Quia Iberici non percipierunt bene loquellam autochthonam, persignaverunt nomen loci sicut Cabalian.
Theoria III – De flexu littorale
Coloniae antiquae in his insulis Philippinensibus erant conditae juxtim corpora aquarum videlicet flumina, mares, stagna, etc. Cabalian haec colonia fuit condita littori maris ubi haec littus format sinum. Sinus hic apparuit antiquis navigatoribus Bisajis sicut discontinuatio vel ruptura orae, propter quod vocaverunt eorum colonia Cabalian.
Theoria IV – De eruptione vulcanica
Incola mons ignifer Cabaliani clare fons haec theoria. Pricis temporibus, hic mons dimisit ejus iram in ignes et cineres, eventum quod fregit montem. Hic fragor, qui generavit stagnum quod situm est in caldera montis, erat gravus et magnus ut Cabalianos sunt moti vocare domicilium eorum Cabalianum.
Historia
Tempus praehispanicum
Chronista eiusdem explorationis Magellanicae Antonius Pigafetta scripsit quod una ex insulis quae constituuntur archipelagum recentem baptizatam sicut Archipelagum Sancti Lazari erat Abarien, sita mari. Abarien, verbum carens quandam litteram, erat Cabalian, quod reppertum est inter feriam secundam infra hebdomadam majorem et feriam quintam in coena Domini. Quadraginta quinque abhinc annos, ipsum in chronica historica explorationis hispanicae resurrexit cum magister campi novae expeditionis, capite Michaele López de Legazpi, chronographo Ferdinando Riquel, Martinus de Goiti, reconantis vincere terras alienas in nomine coronae Hispaniae, vidit Cabalian in suam inquisitionem copiarum.
Princeps gubernator Cabaliani delatus Satraps Malitichium (vulgo: Datù Malitík) est, cujus filius Camutuxanus (vulgo: Kamutuhan) functus est cum Andrea de Ybarra vexillario principe expeditionis ritus fraternitatem e sanguine super navim capitaneam, ipse princeps, qui venit cum aliis potestatibus baranchaji, qui promisit cambiare cum Hispanis. Cras promissio completa non fuit, et quia advenit feria quarta cinerum, Camutuxano aliisque potestatibus redditis in navim detentis ut pater Camutuxani Satraps Malitichium coerceretur dare facultates, Legazpi ordinavit ut commercia autochthonum ad montes fugitorum abstulerentur.
Tempus hispanicum
Primi religiosi christiani qui in Cabalianum venerunt fuerunt de Ordine Sancti Augustini, sed qui reduxerunt baranchajum fuerunt de Societate Jesu. Fundatum est Cabalian sicut reductio anno Domini MDCIII cum duo missionarii exierunt ut perfunderent lucem Christi Evangelii locis reliquis Insulae Pictorum. Missio Cabaliana adpertinuit Sedi Carigaranae, maximae ac divitissimae omnibus sedibus et missionibus praedictae insulae. Plus ducenti abhinc annos, separatum est Cabalian de matre sua Malitbuchia (vulgo: Malitbog), et post quattour annos, fundata est paroecia Cabaliana.
Tempus hodiernum
Anno MCMLXI Cabalian transnominatum est in honorem ejusdem patronis Sancti Joannis Baptistae Praecursoris D.N.J.C. Non obstante hac declaratione, permanet usque hos dies antiquum nomen oppidi, et autochthones oppidi constant vocare se Cabalianos junctim Joannipolitanos. Post praesentem nomen Joannipolis in directionibus communicationum ac transportationum additur inter parentheses nomen Cabalian.
Geographia
Situm est Cabalian super superficiem cum acclivitate 10 graduum. Habet duos montes et sinum. Antequam Bernardopolis fuerit separatum a Cabaliano, oppidum antiquum habet tredecim flumina.
Montes et lacus
Duo montes qui inveniuntur in Cabalianum sunt Mons Cabalian (anglice: Mount Cabalian), quem Cabaliani vocant Montem Cantajuchthochium (vulgo: Bukid sa Kantayuktok), et Mons Cantulochium (anglice: Mount Cantoloc), quem ipsi vocant Montem Campahuchium (vulgo: Bukid sa Kampaug). Duo hi montes sunt montes igniferi : Mons Cabalian est activus ; Mons Campahuchium est potente activus.
Princeps actio seismica relata Insulae Leytensi facta est saeclum XVIII. Missionarius Augustinus, Dom. Augustinus Maria de Castro, delegatus ad missionem Xarensem (vulgo: Jaro), notavit potentes tremores qui « destruxerunt multas colonias, et unus mons conruit plus quam centum cubitum ». Putatur ultima conflagratio Montis Cantajuchthochii factus esse inter annos MDCCXC et MDCCCLX, secundum aetatem e computatione radiocarbonica depositi effluxi pyroclastici in Cabaliano. Dom. de Castro descripsit hanc eruptionem :
Mons ignifer disploduit per sex spiracula ignis ; intra dies quindecim non videbatur sol per diem, et sequentes tremores permanebant infra unum annum, ad quos secutae sunt postmodum epidemiae, fulmina, male molesta pluvia cinerum. (Ossuarium venerabile.)
Possibile est quod ex hac eruptione descripta a Dom. de Castro delataque natus fuit lacus in caldera Montis Cantajuchthochii, formata e corruptione pinnaculi montis a causa terraemotuum saecli praedicti. Pluviis perennis hoc spatium fuit impletum, et congregatio aquae formata vocata est stagnum vel lacus, cabaliane bisajeque danaw, nomen quod significavit eumdem.
Sinus
Sinus Cabalianus situs littori communis est. Qualitas aquarum in hunc sinum est spectabilis propter earum amnes diversos. Idem qualitas permanet quod descripserat anno MDCLXVIII D. Franciscus Ignatius Alcina e Societate Jesu, qui visitavit missiones bisajas et depinxit qualitates insularum leytensium in ejusdem libro Historia insularum indorumque bisajorum, hispanice Historia de las islas e indios bisayas.
Quod reppereram in his insulis, quia commeaveram pleraeque illarum ubi est nostrum ministerium bisajarum, est quia in nonnulis locis videtur quod fines sunt fluxorum, ac quod inter illos dividunt jurisdictionem. Insulae Leytensi, parti adversus Caragam, locus est quod vocant Cabalianum, et circa illum una colonia ipsius nominis, ubi essendo mari admodum profundo itinereque ad littus Caragae essendo nonnullarum lecuarum, essendo autem illo loco libero insululis, videtur unam sicut lineam in medio maris, ubi abscinditur amnis, iens ad solis ortum unus adque solis occasum alius, propter quod navis quae venerit a solis ortu amne adjuvante, ibi loco fere indivisibili, saltem indeterminabili, eumdem invenit oppositum, idemque autem, et cum tanta intemperantia aliquando, ut necesse est sperare trans locum usque quando resedit ejusdem furor. (Lib. 2., cap. 13., De mare harum insularum, ejusdemque qualitatibus insignis : de ejusdem fluxu refluxuque, amnis, etc.)
Flumina
Tres sunt maxima flumina Cabaliani, scilicet, Flumen Xitunlobium (vulgo: Hitunlob), Flumen Najunothum (vulgo: Nayunot), et Flumen Magchasaum (vulgo: Magkasa).
Divisio civilis
Cabalian in 18 baranchaja seu pagos seu vicos dividitur. Inter hos vicos, tres principes baranchaja, scilicet Christopolis, Crucipolis, et Josephopolis, formant nucleum oppidi ubi sedes urbana atque aedes civicae sunt sitae. Vici hi etiam minimi in universo oppido sunt, sed prosperissimi. Ad solis ortum oppidi, affines Bernardopolis (vulgo: Saint Bernard) inveniuntur Minojus, Punojus, et Hosaus, sed ad solis occasum affines Hanaxavanae (vulgo: Anahawan) uterque Buboniae, Sua, Hagajajus, Timba, Vincentiopolis, Garridus, et Basachus. Montani pagi sunt Sumoxea ac Philomenopolis ad septentrionalem occidentalem oppidi, et Dajanuchia ac Rochopolis ad septentrionalem orientalem.
Nomen officiale | Cabaliane | Origo nominis |
---|---|---|
Basachus | Basák | Plantaria oryzarum |
Bubonia I | Bobón A | Puteus |
Bubonia II | Bobón B | Puteus |
Christopolis | Santo Niño | - |
Crucipolis | Santa Cruz | - |
Dajanuchia | Dayanog | - |
Garridus | Garrido | - |
Hagajajus | Agay-ay | Scobis |
Hosaus | Osao | - |
Josephopolis | San José | - |
Minojus | Minoyhò | - |
Philomenopolis | Santa Filomena | - |
Punojus | Pong-oy | - |
Rochopolis | San Roque | - |
Sua | Suâ | Citrus |
Sumoxea | Somojê | Obstipus |
Timba | Timbà | Situla |
Vincentiopolis | San Vicente | - |
Nomina antiqua
Nonnullae baranchaja habent nomina antiqua quae fuerunt mutata propter vel inconvenientiam antiqui nominis vel devotionem incolarum ad eorum patronum.
Nomen officiale | Nomen antiquum | Cabaliane | Origo nominis antiqui |
---|---|---|---|
Christopolis | Dapdapium | Dapdap | Erythrina variegata |
Garridus | Sunochia | Sun-ok | Incendium |
Philomenopolis | Hanislachia | Anislag | Securinega flexuosa |
Rochopolis | Cambudochia | Kambudóg | Vicus Budochii |
Vincentiopolis | Luhochia | Loóg | Odiosus |
Non obstantibus novis nominis, haec nomina continuunt dici junctim recentiores.
Demographia
Incolae
Secundum coensionem anno Domini MMX, oppidum Cabalianum habet incolas 14,073 domosque 3,055. Maximum numerum incolarum invenitur Christopoli unde sunt viventes 2,039.
Baranchajum | Incolae | Nomen incolarum adjectivum |
---|---|---|
Basachus | 1,156 | Basachensis |
Bubonia I | 380 | Buboniensis |
Bubonia II | 351 | Buboniensis |
Christopolis | 2,039 | Christopolitanus(-i, m) |
Crucipolis | 1,183 | Crucipolitanus(-i, m) |
Dajanuchia | 780 | Dajanuchianus(-i, m) |
Garridus | 391 | Garridensis |
Hagajajus | 546 | Hagajajanus(-i, m) |
Hosaus | 1,189 | Hosauensis |
Josephopolis | 918 | Josephopolitanus(-i, m) |
Minojus | 961 | Minojensis |
Philomenopolis | 365 | Philomenopolitanus(-i, m) |
Punojus | 1,080 | Punojensis |
Rochopolis | 494 | Rochopolitanus(-i, m) |
Sua | 652 | Suensis |
Sumoxea | 582 | Sumoxeanus(-i, m) |
Timba | 393 | Timbensis |
Vincentiopolis | 613 | Vincentiopolitanus(-i, m) |
Multa incolarum Cabalianorum vel Joannopolitanorum vivet in barachaja nuclei seu centri communis, scilicet Crucipolim, Christopolim, et Josephopolim.
Religio
Cabalianorum multorum religio est Christianitas propter quod christicolae majorem constituunt partem topiae religiosae Cabaliani. Inter hos christicolas numerant maxime Catholicae, fideles qui confitentur religionem Sanctae Romanae Ecclesiae Catholicae. Habent autem in Cabalianum aliae religiones adhaerentes viz. Ecclesia Philippina Libera (vulgo: Iglesia Filipina Independiente) et aliae sectae Protestantismi.
Conservatur in Cabaliano majores expressiones antiquissimae fidei Catholicae. Mensis Majus mensis festorum vel feriarum Joannopolis est, unde major pars ejus baranchajum celebrat eorum feriae. Commune sollemnizat ejus proprium festum VII Kalendas Julii in honorem Nativitatis Sancti Joannis Baptistae, titularis ecclesiae paroecialis. Hoc festum celebretur in tres vel quattuor dies, incipiens a die ante eo in quo dicitur I Vesperas festi, usque ad diem post eum qui dicitur II Vesperas ipsius. Hoc princeps dies dicitur cabaliane antedisperás (hispanice: antevísperas). Dies secundum dicitur disperás (hispanice: vísperas), et dies tertium, in quo festum magnum celebratur, dicitur pista (hispanice: fiesta) vel kahuyugan (e verbo huyog quod significat casus). Dies quartum dicitur cabaliane liwas, verbum quod significat tempus post quoddam eventus.
Individua baranchaja habent eorum festa particulares, quae celebrantur propriae dies festi.
Baranchajum | Patrocinium | Feria |
---|---|---|
Basachus | Sanctus Isidorus Agricola | Idibus Maji |
Bubonia I | Sanctissimum Rosarium B.M.V. | Idibus Octobris |
Bubonia II | Sanctissimum Rosarium B.M.V. | Idibus Octobris |
Christopolis | Sanctissimum Nomen J.C.D.N. | XVII Kalendas Februarii |
Crucipolis | Inventio Sanctae Crucis | V Nonas Maji |
Dajanuchia | Sanctus Isidorus Agricola | Idibus Maji |
Garridus | Inventio Sanctae Crucis | Nonas Maji |
Hagajajus | Exaltatio Sanctae Crucis | XVIII Kalendas Octobris |
Hosaus | Inventio Sanctae Crucis | IX Kalendas Junii |
Josephopolis | Sanctus Joseph Opifex | Kalendis Maji |
Minojus | B.M.V. de Perpetuo Succursu | Pridie Idus Junii |
Philomenopolis | Sancta Philomena | VIII Kalendas Junii |
Punojus | Sanctus Isidorus Agricola | Idibus Maji |
Rochopolis | Sanctus Rochus | XVII Kalendas Septembris |
Sua | B.M.V. Dei Genitrix Regina Pacis | IX Kalendas Junii |
Sumoxea | Inventio Sanctae Crucis | XVI Kalendas Junii |
Timba | Sanctus Vincentius a Paulo | XIV Kalendas Augusti |
Vincentiopolis | Sanctus Vincetius Ferrerius | Nonis Aprilis |
Sermo
Cabalian commune tenet singularem sermonem quod non auditur seu dicitur in alios locos provinciae Leytis Australis, unde fere omnibus dicitur sermo caebuano cum boholano, quod hoc vocatur loquella vel sermonulus vel lingua Austroleytensis. Loquella deducta e sermone surigaoense dicitur late in Cabaliano. Haec sermo habet phonemas /dʒ/ et /j/ quae non enuntiantur tam frequenter in alios sermones provinciae quam in ipso oppido. Haec loquella Cabaliane vocatur Cabalianon antiquiusque Kinabalianón.
Latine | Hispanice | Anglice | Philippinice | Caebuane | Cabaliane |
---|---|---|---|---|---|
canis | perro | dog | aso | irô | idò |
felis | gato | cat | pusà | iríng | idíng |
domus | casa | house | bahay | baláy | bayáy |
ignis | fuego | fire | apóy | kalayo | kayajo |
vir | varón | man | lalaki | lalaki | layaki |
mulier | mujer | woman | babae | babaye | babaji |
Praeterhac loquella Cabaliana et loquella reliquorum communum provinciae non congruunt, quia in illis locis, phonema /l/ inter vocales demittitur sed adtinetur caeteris casibus, et tantum /j/ mutatur ad /dʒ/.
Caebuane | Austroleytense | Cabaliane |
---|---|---|
irô | irô | idò |
iríng | iríng | idíng |
baláy | ba:ay | bayáy |
kalayo | kajo | kayajo |
lalaki | laki | layaki |
babaye | baji | babaji |
Gubernatio
Praefectus urbanus praesens oppidi Cabaliani vel Sancti Joannis Honorabilis Fredericus Flores est et ejus vicarius Dolorellus Casera filius est.