Jump to content

Violina

E Vicipaedia
Redactio 11:28, 30 Augusti 2016 a conlatore Bavarese (disputatio | conlationes) facta (mutationes feci)
Anatomia violinae.
Soni nervorum violinae.

Violina[1] vel fidicula[2] est chordophonum quod quattuor (vel multo rarius quinque) nervis vel chordis intervallis paribus?[3] intendi solet. Olim nervi ex intestinis ovium vel equorum facti erant. Hodie violinistae nervis metallicis saepius utuntur, nisi forte producentes opera antiquiora etiam violinas illi mori antiquiori adaptent. Violina canunt tractantes super nervos arcum ex materia lignea et saetis equinis factum, quae actio facit nervos oscillare. Ad hanc oscillationem nervorum efficiendam saetas resina illini oportet, ut eo modo exasperatae melius adhaereant nervis. Sunt et partes operum musicae, ad quas producendas praescriptum est, ut toni violinarum digitis carpendi sint.[4]

Clari violinistae sunt

Notae

  1. Violina, ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Fidicula, -ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); fidiculae, -arum: Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  3. Modus chordarum his sonis definitus est: e a' d' g
  4. Id praescribitur adnotatione in lingua italiana 'pizzicato', abbreviatum 'pizz.', cum usus arcus vocabulis 'col legno' (id. est arcu) iubeatur.

Bibliographia

Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!