Jump to content

Memum

E Vicipaedia
Redactio 03:20, 13 Novembris 2023 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 1 sources and tagging 0 as dead.) #IABot (v2.0.9.5)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Memum[1] (Anglice meme) est quidquid per variorum morum et consuetudinum aliorumque exemplorum imitationem multiplicatur atque inter homines communicatur. Saepe cum idea comparatur; re vera, quam ob rem duobus opus sit terminis idem fere valentibus, nonnumquam quaeritur. At cum in ideis (opinionibus, existimationibus, religionibus, doctrinis, cett.) de rebus significativis agatur, memi proprium est per selectionem et successionem superstitare et sua sponte mutari. Mema enim sunt aemulae informationis particulae, quae sibi ipsis consulentes certatim se multiplicare suumque locum[2] tenere contendunt. Constat memum ad vocabulum q.e. genum fictum esse. Ideo aliquando "genum culturale" appellari solet.

Studium memorum memetica appellatur.

Anno 1976, Ricardus Dawkins, biologus Britannicus, librum The Selfish Gene ('De geno sibi consulenti') inscriptum edidit. Quo opere omnes animantes arguit genis sibi ipsis consulentibus inservire: Genum enim organismum construere, quo velut superstitandi machina[3] usum se multiplicet. Quo in opere etiam sui multiplicatorem alterius generis proposuit, qui per successiones non biologicas (ut genum) sed sociales se multiplicando superstitet. Hunc multiplicatorem dixit per imitationem vel mimesin communicari ac propagari. Itaque Dawkins in animo habebat vocabuli Graeci q.e. μίμημα 'imitamentum, simulamen' formam Anglice mimeme redditam, cui quidem primam syllabam abscidit, ut vocem cum vocabulo q.e.gene 'genum' melius concinentem fingeret. Nempe eadem ratione etiam memum ad genum fictum est.[4]

Nexus interni

  1. Vide e.g. situm Mema Interretialia.
  2. De "loco" ambigitur, quem memum quodque tenere contendat. Namque alii hunc locum putant in cerebro esse, alii autem in animo vel mente, alii denique in conscientia quadam collectiva. Hae quaestiones ad philosophiam scientiae pertinentes, quippe quae difficillimae sint, in hac symbola non resolventur.
  3. Dawkins: survival machine.
  4. Laurent (1999) rationem, qua Dawkins se suum terminum technicum finxisse dixit, repudians aliam etymologiam proposuit: meme Anglicum a nomine Graeco mnēmē esse. Dawkins postea de hac re interrogatus se dixit nihil de mneme cogitasse. Quod cum ita sit, quin auctoritatem suae inventionis ipsi auctori concedamus?

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]