Jump to content

Maria Bonaparte

Latinitas bona
E Vicipaedia
Principissa Maria Bonaparte
Georgius principissae Mariae maritus

Principissa Maria Bonaparte (Francogallice Marie Bonaparte; nata Sancto Clodoaldo die 2 Iulii 1882; mortua apud Fanum Sancti Torpetii die 21 Septembris 1962) fuit psychologa et scriptrix Francogallica, discipula et socia Sigismundi Freud.

Vita

Maria Bonaparte fuit filia Rolandi Bonaparte et Mariae Felicis Blanc (quae parturiens mortua est); avus fuit Petrus Neapolio Bonaparte, nepos e fratre imperatoris Neapolionis. Die 21 Novembris 1907 Lutetiae[1] nupsit principem Georgium Graeciae, olim gubernator rei publicae Creticae, qui ex illa genuit

  • Petrus (1908-1980), eruditus de rebus Thibetanis
  • Eugenia (1910-1988), quam in matrimonium duxit princeps Dominicus Radziwiłł

Amantes habuit Rudolphum Loewenstein necnon Aristidem Briand. Leucaemia afflicta Maria Bonaparte mortua est in villa sua apud Fanum Sancti Torpetii.

Opus

Sigismundum Freud primum consuluit de frigiditate sua die 30 Septembris 1925, sed iam de clitoride librum pseudonymum scripserat. Anno 1926 cum sociis creavit Societatem Psychanalytica Lutetiana (Société Psychanalytique de Paris), anno 1927 periodicum Revue française de psychanalyse, anno 1934 Institutum Psychanalysis (Institut de Psychanalyse) Lutetiae. Nonnulla scripta Freudi in linguam Francogallicam versit; anno 1938, pretio a seipsa redempto, Freudum persuasit ut e Vindobona fugeret ab oppressione NSDAP.

Opera

Libri

  • 1920: Guerres militaires et guerres sociales
  • 1924 (sub nomine A. E. Narjani): Considérations sur les causes anatomiques de la frigidité chez la femme
  • 1924: Le printemps sur mon jardin
  • 1933: Edgar Poe
  • 1937: Topsy, chow-chow au poil d'or
  • 1939: La mer et le rivage
  • 1946: Mythes de guerre
  • 1950: Les glauques aventures de Flyda des Mers
  • 1950: Les glanes du jour
  • 1951: Monologues devant la vie et la mort
  • 1939-1951: Cinq cahiers
  • 1951: Sexualité de la femme
  • 1952: Chronos, eros, thanatos
  • 1951: Introduction à la théorie des instincts et prophylaxie infantile des névroses
  • 1952: Psychanalyse et biologie
  • 1952: Psychanalyse et anthropologie
  • 1957: Derrière les vitres closes

Versiones operum Sigismundi Freud

  • Souvenir d'enfance de Léonard de Vinci
  • Cinq psychanalyses
  • Délires et rêves dans la Gradiva de Jensen
  • Le mot d'esprit et ses rapports avec l'inconscient

Fortuna

In pellicula Princesse Marie, de vita eius et de collaboratione cum Sigismundo Freud, a Benoît Jacquot directa et anno 2004 producta, Catherina Deneuve personam Mariae Bonaparte sustinet, Heinz Bennent autem personam Sigismundi Freud.

Notae

  1. Vide L'Illustration no. 3367.

Nexus externi

Bibliographia

  • Celia Bertin, La dernière Bonaparte. Lutetiae: Perrin, 1982.
  • Jean-Pierre Bourgeron, Marie Bonaparte et la psychanalyse, à travers ses lettres à René Laforgue et les images de son temps. Genavae: Slatkine, 1993.
  • Rudolphus Loewenstein, Drives, Affects and Behavior: Essays in Honor of Marie Bonaparte. 1952
  • Élisabeth Roudinesco, La bataille de cent ans, histoire de la psychanalyse vol. 1. Lutetiae: Ramsay, 1982.