Acetaria
Appearance
Acetaria[1] (ōrum, n.pl.) sunt cibus, qui originaliter et praecipue - sed non necessarie - ex rudi lactuca vel oleribus factus est. Macaronice salatta vel salatina nuncupatur.[2]
Acetaria aut gustus aut mensa prima aut obsonium apponuntur. Sunt varia acetaria, alia tantum ex oleribus compositis, alia farcimine, ovibus, frugibus et ceteris alimentis commixta aut perfectis.
Primus liber, qui de solis acetariis conscriptus est, fuit Ioannis Evelyn Acetaria: A Discourse on Sallets (Londinii 1699). Scripsit acetaria ex oleribus facta in Italia et Nederlandia orta esse.[3]
Notae
- ↑ Vide Plinius, nat. hist. 19,58 et al.
- ↑ #Baldus
- ↑ John Evelyn: Acetaria - A Discourse of Sallets. In: Project Gutenberg.
Bibliographia
- Fontes antiquiores
- 1552 : Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 2.245-248, 2.263-265 ("salatina, salatta")
- 1706 : "Acetaria: a discourse of sallets" (2a ed.) in John Evelyn, Silva, or a discourse of forest-trees and the propagation of timber in His Majesty's dominions (4a ed. Londinii, 1706) pars 2 pp. 131-213
- 1805 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 3 (2a ed. 1805) p. 199
- Praecepta culinaria
- 1377/1400 : Forme of cury no. 78 (Constance B. Hieatt, Sharon Butler, edd., Curye on Inglysch [Londinii: Oxford University Press, 1985] pp. 93-145) ("salat")
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Acetaria spectant. |