Jump to content

Brasiliopolis

Latinitas bona
Coordinata: 15°47′38″S 47°52′58″W / 15.79389°S 47.88278°W / -15.79389; -47.88278
E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Wikidata Brasiliopolis
Res apud Vicidata repertae:
Brasiliopolis: insigne
Brasiliopolis: insigne
Civitas: Brasilia
Locus: 15°47′38″S 47°52′58″W
Numerus incolarum: 2 817 068
Zona horaria: UTC-3
Situs interretialis
Nomen officiale: Brasília

Gestio

Procuratio superior: districtus foederalis

Geographia

Superficies: 5 802 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Brasiliopolis: situs
Brasiliopolis: situs
Ecclesia cathedralis Brasiliopolitana constructa ab Anschirio Neimeyer

Brasiliopolis[1][2][3] sive Brasiliapolis[4][5], a Iuscelino Kubitschek de Oliveira mense Aprili anno 1960 condita, est caput Brasiliae et sedes gubernii Districtus Foederalis.

Brevis historia

Dicitur Sanctum Ioannem Bosco per somnium, octoginta fere annis ante quam conderetur, urbem in media Brasilia vidisse futurae Brasiliopoli similem et locum eius indicavisse.

Statim atque condita est, succedendo Urbi Fluminensi, Brasiliopolis statum capitis Brasiliae in se recepit.

Ineunte anno 2008 Districtus, ut dicunt, Foederalis, in quo inest Brasiliopolis, vicies centena milia incolarum attigit et quingenta milia.

Circiter 20 km Brasilipoli, adest Catetinhum, primum domum lignea Brasiliopolis et prima residentia officiale praeses Kubitschek.

Nomen gentis

Qui Brasiliapoli nascitur, Brasiliapolitanus sive Brasiliensis appellatur. Cives ipsi etiam nominant se "Candangos". Hoc extremo nomine etiam appellantur primi illi operarii, qui, e diversis Brasiliae partibus, migraverunt ad futuram urbem capitalem construendam.

Urbes germanae

Urbes germanae dicuntur illae urbes quae inter se rationes habent cultus, historiae, humanitatis vel rei oeconomicae.

Brasiliapolis a caelo visa

Notae

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. EPISTULA DATA CLAUDIO S.R.E. CARDINALI HUMMES, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD RITUM XVI CONGRESSUS EUCHARISTICI NATIONIS BRASILIENSIS DIEBUS XIII-XVI MENSIS MAII IN URBE BRASILIOPOLI CELEBRANDUM [1]
  3. Vide nomen adiectivum "Brasiliopolitanus, a, um" in EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II FRATRI SEBASTIANO CARDINALI BAGGIO PONTIFICIAE COMMISSIONIS PRO VATICANA CIVITATE PRAESIDI SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CAMERARIO[2]
  4. De hierarchia Ecclesiae Catholicae"Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Ante quam conderetur mensi Aprili, mensi Ianuario iam Latine appellabatur "urbs Brasilia" et "Brasiliapolis" a Papa Ioanne XXIII, qui creavit Archidioecesim Brasiliapolitanam. Cf. Iohannis XXIII, bulla Quandoquidem nullum, diei 16 Ianuarii anni 1960, AAS 52 (1960) 749.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brasiliopolim spectant.


Urbes Americae Australis capitales