Jump to content

Exploratio astrorum

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Photographema astronautae Buzz Aldrin a Neil Armstrong anno 1969 captum, cum homines ad Lunam primum advenirent.

Exploratio astrorum est labor hominum ut vehicula in caelum praeter orbem terrarum mittantur, quo homines eunt ut plura intellegant, ut populos civitatum diversarum conectant, neve homines pereant orbe terrarum perempto.

Iam antiquitus Lucianus Samosatensis scripsit Veras Historias, in quibus nonnulli homines tempestate ablati in nave iter ad lunam faciunt.

Talis fabula tantum fabula esse poterat donec vicensimo saeculo magna sicut tela facta sunt, quae materias liquidas arsas propellunt.

Brevi tempore post finem belli secundi orbis terrarum duae patriae, Americana et Sovietica, ad astra contendere coeperunt. Anno 1957, Sovietici primam satellem quae manibus hominum facta erat, 'Sputnik' vocata, in caelum miserunt. Anno 1961, Georgius Gagarin primus homo circum orbem terrarum volavit, duas fere horas agens. Eodem anno, Alanus Shepherd Americanus in spatium iactus est, qui tamen circum orbem non volavit; anno autem 1962, John Glenn, alius Americanus, orbem circumvolavit. Anno 1969, Neil Armstrong Buzzque Aldrin Americani primi in pulvere lunae ambulaverunt.

Anno 2003, Jang Liwei primus homo Sinensis in spatium praeter orbem terrarum iactus est.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad explorationem spatii spectant.