Stereotypia
Stereotypia est comprehensio sociopsychologica generaliter de hominum gregibus facta, quae certo loco et tempore exsistit, nam stereotypiae inest scientia empirica, quae usurpari potest in rebus novis inopinatisque, cum e vestigio intellegendum fuit, quid exspectare, quid metuere liceret. Quomodo stereotypiae ad veritatem referantur per se ratione statistica investigari potest.[1] Ac tamen streotypiae non categoriae scientificae sunt, sed potius impressiones in vita cotidiana conceptae, quarum veritas epistemologica, si forte, cum praedictione statistica congruit. Saepe tamen stereotypiae, si nihil aliud, fictiones tenaces sunt, quae, etsi a veritate separatae sint, alteros infamare possunt. Inveteratae enim stereotypiae quam facillime obsolescent nec descriptiones satis honestas facient. Stereotypiarum exempla sunt aetas, sexus, debilitas, propensio sexualis, identitas generis, professio, phyle.
De studiis stereotypiarum
Anno 1922 Walter Lippmann libro Public Opinion formales et simplices opiniones communes, quibus, etsi ad consila rapide capienda utiles sint, minime fides fieri possit, stereotypias appellavit. Argumenta Lippmanniana contra stereotypias — quod novae resistant informationi, vitiis scateant, inconvenientes civitatique detrimento sint — minus suum ius retinent contra studia recentiora, quae probabilitatem et partem cognitivam stereotypiarum proferre solent. Recentiores enim, quatenus cum veritate congruant stereotypiae, scire velint.[2] Nam communia contra stereotypias argumenta (quod ethnocentrismo faveant, inimicitias permittant, gentes praeiudicii, convenientiae ac discriminatim tractent), etsi cum singulis tantum opinionibus stereotypis convenire videantur, stereotypiarum usum non tollunt.[3] Praeterea ex propensionibus cognitivis in formandis adhibendisque stereotypiis apparet incommoditates ad stereotypias pertinentes reapse easdem esse, quae generaliter ad usum notionum referuntur.
Lex internationalis iurum humanorum, sicut Conventio de abroganda omnis generis discriminatione mulierum[4] et Yogyakarta Principia,[5] cogitationem stereotypiae cum praeiudicio interdicit.
Notae
Bibliographia
- Fiske, Susan T. & Taylor, Shelley E. (1991) Social Cognition. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
- Jussim, Lee & Cain, Thomas R.; Crawford, Jarret T.; Harber, Kent; Cohen, Florette (2009) "The unbearable accuracy of stereotypes." Handbook of prejudice, stereotyping, and discrimination, ed. Todd D. Nelson, 199–227. Psychology Press.
- Lippmann, Walter (1922) Public Opinion. Harcourt, Brace and Company.
- McCauley, C. & Stitt, C. L.; Segal, M. (1980) "Stereotyping: From prejudice to prediction." Psychological Bulletin 87 (1): 195–208.