Jump to content

Alocasia

E Vicipaedia

Monocotyledones 
Ordo : Alismatales 
Familia : Araceae 
Subfamilia : Aroideae 
Genus : Alocasia 
(Schott) G.Don
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Alocasia macrorrhizos
Ferum Alocasiae sanderianae specimen.

Alocasia est rhizomatosum vel tuberosum plantarum perennium foliis latis familiae Aracearum genus, cui sunt septuaginta et octo species,[1] in Asia tropica et subtropica ad Australiam orientalem naturaliter habitantes, atque in Oceania Americaque Meridiana late cultae.

Folia, cordata vel sagittata, a 20 ad 90 centimetra longa in petiolis crescunt. Flores, in termino pedicellorum brevium, sunt aracei et inconspicui, saepe post petiolos foliorum celati.

Caulis est cormus edulis, sed raphida acidi oxalici crystalla continet, quae linguam pharyngemque inflare possunt. Partes inferiores plus veneni continent.

Omnes hybridae artificio obtentae sunt.

  1. "WCSP". World Checklist of Selected Plant Families 

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database