Vilicus
Vilicus[1] in fundo antiquo Romano fuit homo qui administrationem fundi, domino absente, curabat, servosque alios ad opera incitabat. Eruditi disceptant utrum vilicus semper servus fuerit, an libertus quoque vilicare potuerit. Constat quidem maiorem vilicorum partem servos fuisse. Alii etiam servi, qui administrationem in quadam re curabant, vilici saepe appellabantur.
Magni aestimatur testimonium vilicorum antiquorum L. Iunii Columellae De re rustica. Columella in undecimo libro officia proprietatesque vilicorum, et in duodecimo libro officia vilicarum, quae contubernales vilici erant, describit. Multum valuit apud Columellam M. Porcii Catonis De agri cultura. M. Terentius Varro in opere suo De re rustica inscripto vilicos minus pertractat, quod servi rustici eius nihil interessent. Praeterea apud auctores rusticos copia variorum inscriptiorum vilicorum est, et auctores alii mentionem vilicorum saepe fecerunt. M. Tullius Cicero in litteris suis vilicos descripsit, et in Plauti Casina vilicus Olympio est unus de personis principibus.
Columella in opere suo, cum vilicum aut vilicam tractat, saepe Xenophontis Oeconomicum citat. Opiniones Ischomachi de epitropo Graeco Latine reddidit[2]: epitropos exemplum vilici et tamias exemplum vilicae est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Vilicus seu, minus accurate, villicus": C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ Nisi fortasse Ciceronis versione usus est, qui hunc librum adulescens Latine verterat.