Aradinum
Locus: 46°10′0″N 21°19′0″E
Numerus incolarum: 145 078
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Arad
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Aradinum[1] sive Aradia[2](Dacoromanice, Hungarice et Theodisce Arad) est urbs Banatus (Romania), in Comitatu Aradiensi. Urbs 172.824 incolas habet (secundum censum anni 2002).
Geographia
[recensere | fontem recensere]Aradinum Mariso flumini adiacet neque longe abest a finibus Hungariae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Iam Romani in vicinitate hodiernae urbis castellum posuerunt, postquam Dacos vicerunt. Aradinum ipsum historiam inivit anno 1028. Anno 1552 Turci Aradinum expugnaverunt. Anno 1599 Michael palatinus Valachiae urbem liberavit. Sed post eius mortem Gabriel Bethlen successor Aradinum iterum Turcis reddidit. Anno 1687 Austriaci in pugna apud Mohács vicerunt et sibi hanc regionem adiunxerunt. Postea coloni multi e Germania venerunt. Ad usque annum 1918 Aradinum ad Imperium Austriaco-Hungaricum pertinuit, deinde pars Romaniae factum est. Anno 1944/45 urbs pugnis afflictum et Germani partim in Siberiam deportati sunt. Ad annum 1947 hic ut in tota Romania regimen Communistarum rexit. Die 21 Decembris 1989 Aradinum secunda urbs Romaniae post Timisvariam dictaturam Communisticam deposuit[3].
Coniunctiones communium
[recensere | fontem recensere]- Quinque Ecclesiae, Hungaria
- Tatabánya, Hungaria
- Jula, Hungaria
- Hódmezővásárhely, Hungaria
- Atlit, Israel
- Givatayim, Israel
- Fushun, (Sinae
- Zrenjanin, Serbia
Cives clari
[recensere | fontem recensere]Nati
[recensere | fontem recensere]- Daniel Funeriu (*1971), vir publicus
- Simona Man (*1972), rerum politicarum perita
- Claudia Boghicevici (*1975), rerum politicarum perita
Alii
[recensere | fontem recensere]- Georgius Seculici (*1953), architectus et vit publicus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Aradinum spectant (Arad, Arad, Romania). |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Database of 16-18th century album amicorum entries of Hungarian relevance [1][nexus deficit], Das Königreich Ungarn: ein topographisch-historisch-statistisches Rundgemälde, Kaschau 1833, p. 133 liber apud books.google.at, Ioannes Lipszky, Repertorium locorum obiectorumque (etc.), Budae 1808, vol. 1, p. 21.458 liber apud books.google.at
- ↑ Stephanus Katona, Historia critica regum Hungariae vol, 18 ord. 37 (1705) p. 335 [2]; Franciscus Wagner, Historia Iosephi Caesaris (1746) p. 254 [3]
- ↑ Pellicula de rebus gestis diei 21 Decembris 1989 in urbe Aradini apud youtube