Jump to content

Gaius Valerius Catullus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Caius Valerius Catullus)
Ruinae villae quae dicitur Catulli (Grotte di Catullo).

Gaius Valerius Catullus (c. 84 a.C.n.–c. 54 a.C.n.) fuit poeta Romanus saeculi primi a.C.n.

De vita et carminibus Catulli

[recensere | fontem recensere]

De vita Catulli paucissima certe noscuntur. Secundum Suetonium natus est Veronae, qua in urbe maiores eius inter optimates numerabantur, at Romae maximam partem vitae degebat. Anno 57 a.C.n., amicum suum Gaium Memmium comitatus est in Bithyniam, quam provinciam Memmius pro praetore iam acceperat. Catullus unum annum gubernatori Bithynico meruit. Deinde anno 56 a.C.n. e Bithynia profectus villam familiae suae Sirmione sitam visitavit. Sirmionem ut feminam allocutus blandis vocibus ad amatorias illicitas artes.[1]

Monimentum Catulli Sirmione

A Callimacho profectus carmina conscripsit, quas ipse nugas esse dixit. In voluminis autem forma describenda explicasse etiam videtur, quas artis poeticae leges observandas esse censeret. Lepidum enim novumque esse libellum affirmavit (c.1), quorum verborum illud ad eam spectat, qua virtute Callimachus bona carmina excellere voluerat, hoc autem aequales Catullum eiusque sodales significare solebant, quippe quos poetas novos appellarent. Hos omnes carmina facere voluisse apparet, quorum similia numquam fuerant. At Catullus in Cornelio Nepote cive suo doctrinam industriamque admiratus, cum his bonis artibus ipse numquam gloriaretur, tamen et poetam doctum ubique se praebuit et ne dubitari quidem potest, quin carminibus suis perficiendis operam dederit maximam.

Catullus 31 Latine

Ars poetarum Graecorum, quibus nomen neoteroi inditum est (quorum in primis Callimachus enumerandus est) quique novum modum Homero et epicis dissimilem propagaverunt, plurimum in arte Catulli poetica valuit. Carmina eius non diutius gesta heroum antiquorum et deorum, sed res privatas describunt. Quamvis haec carmina leviora videantur eorumque argumenta vulgaria sint, tamen opera eius haud sine eruditione composita sunt, immo poetae docti exemplum praebent.

Anthologica centum sedecim carminum nobis tradita sunt, quae in tres partes dividi possunt, quarum prima sexaginta carmina brevia polymetra dicuntur (velut metro hendecasyllabico, priapeo, choliambico aliisque utuntur), secunda octo carmina longiora (galliambica, hexametrica, elegiaca), tertia quadraginta epigrammata continet.

Carmina longiora, quorum unum epicum dici potest vel epyllion, cetera hymni, polymetris et epigrammatis non solum longitudine sed etiam rebus dissimilia sunt. Polymetra epigrammataque in quattor genera dividuntur:

  • carmina ad amicos aut de amicis, exempli causa invitationes
  • carmina erotica,[2] quorum nonnulla inclinationem cinaedicam significant, quamquam pleraque de feminis et praecipue femina dicta in honorem poetriae Sapphus "Lesbia," quam (adnuente Apuleio)[3] multi adseverant eandem esse ac Clodiam, sororem Clodii Pulchri et feminam impudentem. In centum sedecim carminibus Catullus iactum? permotionum latum et, ut videntur, contradictorium erga Lesbiam ostendit, ab amore tenero ad dolorem et incommodum, etiam asperas facetias amaras.
  • convicia, quorum nonnulla inurbaniora aut plane obscoena, adversus antehac amicos et alios amantes Lesbiae, etiam alios poetas claros, viros reipublicae et rhetores. Multa autem carmina faceta sunt et aculeum petitionis callide velant. Quoddam carmen superbum liberti prolem irridet qui litteram H premit ut Graecus doctus videatur.
  • litterae consolatoriae: pauca carmina Catulli sunt generis gravis; quoddam amicum post mortem amatae consolatur, dum alia mortem fratris sui lamentantur.

Omnia carmina vitam Epicuream Catulli eiusque amicorum, qui ex re publica recesserant quamvis non obliti vivebant, reddunt. His, quanto poesis amorque interfuerunt, tanto virtus, quem Cicero declaravit esse expulsionem malorum societatis, nihili erat.

Catullus autem non mores maiorum, sed modum vitae activae rei publicae belloque dedicatum reiecit. Quas notiones opinionis suae in res humanas introducere temptavit. Pro familiaritate cum Lesbia verbum fidei adhibuit, sensu fidelitatis sine exceptione in amore.

Catullus Sappho admiratus multa de vita poetriae illius fabulosae in notitiam nostram pertulit. Poema Catulli LI imitatio et aemulatio poematis XXXI Sapphus, poemata Catulli LXI et LXII poematibus Sapphus incitata aut conversa sunt. LXI et LXII Epithalamia sunt, id est poemata laudativa eroticave, quo genere Sappho quondam usa erat, quod autem interim obsoleverat. Adeo Catullus rationem poeticam Romanam innovavit.

Diem certum mortis Catulli ignoramus; fontes quidam vero antiqui affirmant eum nimia defatigatione confectum suo anno tricensimo mortuum esse.

Paucae reliquiae vitae Catullianae ex poematibus eius colligi possunt. Carmina Catulli autem ab aliis poetis magni aestimabantur, cum viris bonis, ut dicitur, velut Ciceroni ob nimium defectum morum despectui erant; ideoque Catulli opera in scholis non iam legebantur. Sermo autem tam Ovidianus quam Horatianus et Vergilianus penitus imbutus est illo sermone Catulliano. Post multum tempus oblivionis medio aevo demum exemplar operum Catulli repertum est, sed textus obsceniores prohibuerunt, ne carmina recte intellegerentur neve in alias linguas adamussim converterentur. Quod hodie pedetemptim fieri videtur.

De personis carminum

[recensere | fontem recensere]
  1. In carmine XXXI, Sirmioni amasiae subicit insularum . . . ocelle (v. 1–2), desideratoque acquiescimus lecto (v. 10), o venusta Sirmio, atque ero gaude (v. 12); Baker 1983; Holzberg 2004; Putnam 1962.
  2. Rubino 1975.
  3. Apuleius, Apologia 10

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Carmina, 1554
Veteriora
Recentiora
  • Baker, R. J. 1983. Catullus and Sirmio. Mnemosyne 36:316–323.
  • Boughner, R. 1983. Mentula in Catullus C. 105. Classical Bulletin 59:29–31.
  • Brenk, F. E. 1980. Non primus pipiabat. Echoes of Sappho in Catullus' passer poems. Latomus 39:702–716.
  • Gaisser, Julia Haig. 2009. Catullus. Malden: Wiley Blackwell. ISBN 9781405118897
  • Gaisser, Julia Haig. 1993. Catullus and his Renaissance Readers. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0198148828
  • Giangrande, G. 1975. Catullus' lyrics on the passer. Museum Philologicum Londiniense 1:137–146.
  • Harvey, P. 1979. Catullus 114–115. Mentula, bonus agricola. Historia 28:329–355.
  • Holzberg, N. 2000. Lesbia, the poet, and the two faces of Sappho: "womanufacture" in Catullus. Proceedings of the Cambridge Philological Society 46:28–44.
  • Holzberg, N. 2004. Die Villa und die «ipsicilla»: Catullus c. 31 und sein Kontext. ENKYKLION KEPION (Rundgärtchen). Zu Poesie, Historie und Fachliteratur der Antike (liber in honorem H.Gärtner a M.Janka editus), 101–110. München: Saur.
  • Putnam, M. C. J. 1962. Catullus' journey (Carm. 4). Classical Philology 57:10–19.
  • Rankin, H. D. 1976. Catullus and the beauty of Lesbia (Poems 43, 86 and 51). Latomus 35:3–11.
  • Rubino, C. A. 1975. The erotic world of Catullus. Classical World 68:289–298.
  • Skinner, M. B. 1981. Catullus' passer: The arrangement of the book of polymetric poems. New York: Arno Press.
  • Wiseman, T. P. 1985. Catullus and His World: A Reappraisal. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0521266068

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catullum spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Gaium Valerium Catullum spectant.