Jump to content

Castra carceralia

E Vicipaedia
(Redirectum de Campus concentrationis)
Osviecimianorum castrorum carceralium porta, qua ad recentiorem castrorum partem aditus est. Quae pars Theodisce Birkenau appellata est.
In titulis supra portis nonnullorum castrorum haec verba per ironiam inscripta erant: Arbeit macht frei ('labor liberat'). Hac in imagine porta videri potest, qua in vetustiorem partem carceralium Osviecimianorum intras. Hoc imaginis aedificium pars carceralium fuit quae iam aetate Francisci Iosephi eius nominis primi aedificata erant.
In castris ad Vimarium positis nomine Buchenwald ('Fagorum silva') titulus fuit Jedem das Seine ('suum cuique').

Castra carceralia[1] sunt ergastula in unum cogendis, concludendis, custodiendis captivis, qui, quamvis nullius sceleris damnati aut accusati sint, aut propter originem suam aut propter fidem suam vel quod aliter de re publica sentiunt quam illi penes quos summa potestas est, odio habentur.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo XIX semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum zigani, homosexuales, et homines debiles tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa carceralia Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum per cruciatus esse necatos veri simile est.

Carceralibus similia castra Russice breviter gulagia et GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi vicensimi decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.

Nomen "castrorum carceralium" primo in usu erat apud Anglos qui in bello Boerico captivos et cives Boericos ibi coegerunt.

  1. Nuntii Latini 9 Aug. 2013; Nuntii Latini 15. Nov. 2013; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad castra carceralia spectant.