Sicagum
Locus: 41°51′0″N 87°39′0″W
Numerus incolarum: 2 746 388
Zona horaria: UTC−6, UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Chicago
Gestio
Consilium: Chicago City Council
Procuratio superior: Cook Comitatus, DuPage Comitatus
Geographia
Territoria finitima: Park Ridge, Oak Park, Evanston, Blue Island, Skokie, Des Plaines
Tabula aut despectus
Sicagum,[1] seu Sicagia[2] seu Chicagia[3][4] sive Chicagum (-i, n.),[5][6] sive Chicago (-inis, f.),[7] nonnumquam agnominibus Urbs Secunda et Urbs Ventosa dictum, est urbs ingens in Illinoesiá sita, magnitudine tertiá in Civitatibus Foederatis Americae.
Fere 2 896 016 hominum (secundum censum anni 2000)[8] Sicagum habitant. Si totius conurbationis incolae in numero computantur, paene 10 000 000 sunt in toto.[9]
Nomen
[recensere | fontem recensere]Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium,[10] quod hoc in loco fere surgit, a Potovatomis "Checagou" nominabantur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbem conditam, scribendo dabatur ut Chetagu et Shikago.
Urbs etiam Ventosa a relatore qui de Novo Eboraco erat, nominata fuit, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem, etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multitudinem in republicá habuit. Hodie, multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs condita
[recensere | fontem recensere]Oppidum Sicagum, quo 300 homines tum incolebant, die 12 Augusti 1833 conditum est. Cum finibus primis ad vias State, Madison, Desplaines, Kinzieque, oppidum superficiem 1 chiliometrum quadratum habuit. Sicagum 4 000 incolarum habens civitate Illinoesiae urbs condita est die 4 Martii 1837. Canalis Illinoesiensis et Michiganensis conferens Missisippium Fluvium atque Lacus Magnus anno 1848 aperta est, ut naves mercem ferrens a Michigano Lacu ad Sinum Mexici per Missisippium Fluvium navigarent.
Magnum Sicagi Incendium
[recensere | fontem recensere]Maior urbis pars anno 1871 a Magno Sicagi Incendio incenditur. Urbs prope delenda est: 300 incolae mortui sunt, 18 000 aedificia combusta sunt, et paene 100 000 e 300 000 incolarum sine domibus fuerunt. Ignes propter copias ligni aucti sunt: viae, crepidines, et multa aedificia lignea facta erant. Duces urbis propter cinerem tabulam rasam habuerunt. Sequentibus annis, Sicagum novis aedificiis clarum factus est. Aedificium Cautionis Domesticae (Anglice Home Insurance Building), adamante constructum, primum caeliscalpium anno 1885 factus est.
Seditiones in faeni foro factae (Res Haymarket)
[recensere | fontem recensere]Anno 1886 in Americá Septentrionali, operatores pugnabant ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas diminuerent et ita protestationes in urbe fecerunt. Ministri publici die 3 Maii plures operatores interfecerunt et 4 Maii quisdam bombam in faeni foro in turmam ministrorum iecit et plures ministros necavit. Quamobrem quattuor duces operatorum poeni funali multati sunt. Eius rei memoriae causa in multis regionibus Civitatum Foederatarum exceptis Dies Laboris usque ab annum 1990 celebratur.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Sicagum in septentrionali orientalique Illinoesia prope meridionalem occidentalemque partem Michigani Lacus stat. Urbe apud ostium Sicagoensis Fluvii circa 1830 condita, et multi aedes improbi sunt. Secundum Censum Civitatium Foederatarum, Sicagum superficies 606.1 km², cuius 588.3 km² terra sunt atque 17.8 km² aqua, habet.
Urbs in terra aequali sedet, quo altitudo mediocris 176 metra super aequor maris stat. Loca, quae 176 metra super aequor maris stant, demississima cum litore lacus adsunt. Locus qui 203 metra super aequor maris est altissimus prope Vias 95am Occidentalemque natura stat. Duo flumina per Sicagum fluunt: Flumen Sicagonis et Flumen Calumetus.
Caelum
[recensere | fontem recensere]Sicagum habet caelum varium, sicut maior Medio-Occidentis pars, et quattuor tempora clara. Sicagum 965 mm imbris omni anno accipit. Imber aestate pluit maxime, quamquam tonare saeve plus solet quam pluere longe. Nix hieme, quae aridior est quam aestas, ningit.
Mensis [11] | Ian | Feb | Mar | Apr | Mai | Iun | Iul | Aug | Sep | Oct | Nov | Dec | Anno |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Med maximum °C |
0 °C |
3 °C |
8 °C |
15 °C |
19 °C |
27 °C |
29 °C |
28 °C |
24 °C |
18 °C |
9 °C |
3 °C |
16 °C |
Med minimum °C |
−8 °C |
−4 °C |
0 °C | 6 °C |
11 °C |
16 °C |
19 °C |
18 °C |
14 °C |
8 °C |
2 °C |
−4 °C |
6 °C |
Imbris mm | 55 mm | 45 mm | 77 mm | 93 mm | 94 mm | 109 mm | 94 mm | 98 mm | 82 mm | 69 mm | 84 mm | 67 mm | 965 mm |
Lex et gubernatio
[recensere | fontem recensere]Sicagum est sedes Comitatus Cook. Gubernatio urbis partes duas habet, quarum una ius scribendi facit, altera legem administrandi curat. Praefectus Sicagi legem administrandam ducit curans annorum quattuor spatium. Ab anno 1989 Ricardus M. Daley, cuius pater etiam praefectus fuerat, praefectus fuit. Electores Sicagi Factionem Democraticam magna in parte saeculi vicensimi saepissime eligunt. Sicagum clarum propter "machinam" civilem corruptionemque est.
Musea
[recensere | fontem recensere]Anno 1998, urbis Sicagi Museum Field, quod iuxta litora lacús stat, apertum est. Huic museo sunt tria musea. Sunt:
Alia musea Sicagi sita sunt:
- Culturale Centrum Sicagi
- Institutum Artis Sicagi
- Institutum Artis Hodiernae
- Institutum Orientale
- Museum scientiae et industriae
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Robertus Fischer, lusor scaccorum, anno 1943
Educatio
[recensere | fontem recensere]Universitates
[recensere | fontem recensere]- Universitas Illinoesiae apud Sicagum (Anglice)
- Universitas Pauli (Anglice)
- Universitas Chicaginiensis
- Universitas Loyola Sicagum (Anglice)
Scholae
[recensere | fontem recensere]- Schola Praeparatoria Sancti Ignatii (Condita anno 1870)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ * 1986 Egger, Sermo Latinus Hodernus: Acta Diurna (A. MCMLXXXII - A. MCMLXXXV), "VIR ANNIS MAXIME PROVECTUS SE AERIO ITINERI COMMISIT", pp. 54—55:
- Limitanei milites aeroportus Sicagensis, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis (amplissima urbs illa vulgo Chicago appellatur, cuius nominis initium ita effertur ut audiat sh; Graeci, qui nunc sunt, eam Σικάγον nuncupant) ....
- ... aërio itinere Sicagum petiit ....
- 2004, Morgan, Adumbratio (versio interretialis):
- .ggr Chicago Sicâgum, i n. (Eg. S.L. 55); adj. Sicagensis, e (Eg. S.L. 54)
- 2010, Berard, Vita Nostra (anni 2010 editio), vol. 1, p. 30:
- Chicāgum (Sed sunt quī, sīcut Neograecī, “Tsicāgum” vel etiam “Sicāgum” dīcant.)
- Ibidem, vol. 2, p. 86:
- Illinoesia > Illinoesiānus; Campania; Chicāgum (sīve Tsicāgum/ Sicāgum) > Chicāg(i)ānsis, etc.; Campifōns (m.) (vulgō Springfield) (urbs caput); Peōria; Quinsia; Vrbāna
- ↑ Resumen de gramática latina. Apéndice al diccionario ilustrado latino-español español-latino. Palaestra Latina. Pagina 64.
- ↑ "Chicagia": Ephemeris (2004) et apud Pitkäranta
- ↑ Cf. adiectivum "Chicagiensis" hic repertum
- ↑ "Chicagum": Latinitas Vaticana (1972)
- ↑ "Chicagum": Traupman, Conversational Latin for Oral Proficiency, 3a ed., p. 206 (vide disputationem)
- ↑ Vacca Contenta[1]: "Talis fuit ista quae lanterna calce perversa Chicaginem urbem incendit."
- ↑ Census urbis propriae anni 2000.
- ↑ Census regionis metropolitae.
- ↑ Alicia Maggio (29 Ianuarii 2004). A Checagou ad Sicagum: Urbs sine nomine altro (Anglice: From Checagou to Chicago: a City by No Other Name. Nexus consultus est 29 Aprilis 2006.
- ↑ Sicagum, Illinoesiae - brevi (2006). Weatherbase. (anglice)
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Pete Saunders, "An urbanist's guide to Chicago: ‘the most American of American cities’" in The Guardian (25 Augusti 2014)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sicagum spectant. |
- Grex Sicagi Latinus - Latine Sicagi loquuntur
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan
Alba Quercus · Angelopolis · Antoniopolis · Arlintonia · Arx Vorthensis · Atlanta · Austinopolis · Baltimora · Bostonia · Campi · Carolinum · Cleveland · Columbopolis · Dallasium · Denverium · Detroitum · Didacopolis · El Paso · Fontes Coloratenses · Franciscopolis · Fresno · Honolulu · Hustonia · Indianapolis · Iosephopolis · Jacksonville · Kansanopolis · Litus Virginiae · Long Beach · Ludovicopolis · Memphis · Mesa · Miamia · Milvauchia · Minneapolis · Nasburgum · Nova Aurelia · Novum Eboracum · Oklahomapolis · Omaha · Philadelphia · Phoenix · Portlandia · Quercupolis · Sacramentum · Seattlum · Sicagum · Tucson · Tulsa · Vasingtonia · Wichita