Redactor principalis
Appearance
(Redirectum de Editor principalis)
Redactor principalis,[1][2][3][4][5][6] vel editor principalis, est praecipuum editionis dux, cui ratio omnium negotiorum consiliorumque ad ultimum reddenda est.[7][8] Qui omnes organizationis partes ducit, pensa operariis adsignans et eorum conatus inspiciens. Nomen plerumque diariis, magazinis, libris annuis, et programmatibus emissionis nuntiorum televisificorum adhibetur. Nomen praeterea periodicis academicis adhibetur, quorum redactor principalis ad ultimum statuit num manuscriptum relatum in diario proferretur. Hoc arbitrium ab redactore principali per recognitionem scientium ob sollertiam ad rem spectantem electorum fit.
Inter usitata redactorum principalium officia sunt:[9]
- Confirmare res, litteras, grammaticam, modum scribendi, conlocationem paginarum(en), et photographemata;
- Reicere scripturas quae videntur plagiariazatas?, a subredactore quasi manibus scriptas, antea alibi prolatas, vel simpliciter se lectoribus haud satis commendant;
- Edere materiem incertam vel dubiam;
- Scribere res editoriales;
- Excitare animos adiutorum editorialium ad laborem;
- Confirmare opus esse integrum;
- Tractare querelas lectorum;
- Probare citationes et bibliographias in libris et diariis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cfr. de Roskovány, Augustinus (1867). Romanus pontifex tamquam primas ecclesiae et princeps civilis e monumentis omnium seculorum demonstratus. Nitriae et Comaromii: Fratres Siegler. p. 1066: "MXLVII Silvester de Sacy Redactor principalis diarii ‘Journal des Debats’ dominium temporale contra ‘Lemoine’ pluribus propugnavit articulis 1860".
- ↑ Leo Latinus (21 Aprilis 2019). "Epistula CXCVIII". Epistulae Leoninae: 12
- ↑ Cfr. Commissio Theologica Internationalis (sessione plenaria) (1988). Fides et Inculturatio. . Sancta Sedes: "Praeses subcommissionis et redactor principalis, ab his ..."
- ↑ Cfr. Fedorov, An. A., ed. (1974). Flora Partis Europaeae URSS. Tomus I. Petropolis: Nauka. p. ii: "Redactor principalis An. A. FEDOROV".
- ↑ Cfr. "Notes and Announcements". Taxon (Wiley) 21 (2/3): 372. Maio 1972: "The Leningrad Novitates for 1971: I. VASSILCZENKO, redactor principalis, ...".
- ↑ Cfr. Zeng Chengkui et al. (2005). Flora Algarum Marinarum Sinicarum. Tomus II, Rhodophyta no. II : Acrochetiales, Nemaliales, Bonnemaisoniales. Pechini: Science Press: "redactor principalis: C. K. Tseng".
- ↑ Staff (2012). "editor in chief". The Free Dictionary by Farlex. Farlex, Inc..
- ↑ "Encarta Dictionary definition"
- ↑ Patil, Sayali Bedekar. "Editor In Chief Responsibilities". Buzzle Web Portal: Intelligent Life on the Web.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fowler, Nathaniel Clark. 1913. The Handbook of Journalism: All about Newspaper Work.—Facts and Information. Novi Eboraci: Sully and Kleinteich.
- Given, John La Porte. 1907. Making a Newspaper. Novi Eboraci: H. Holt and Company.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide redactorem principalem in Victionario. |
- Commentarius de voce editor in chief, www.merriam-webster.com