Forum Iulium et Venetia Iulia
Civitas: Italia
Locus: 46°6′0″N 13°7′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Carinthia, Carniola Superior, Goritiana, Carstica Litoranea, Venetia
Forma
Caput: Tergeste
Subdivisiones: Provincia Utinensis, Provincia Portonaonensis, Provincia Goritiensis, Provincia Tergestina
Gestio
Consilium: Regional Council of Friuli-Venezia Giulia
Vita
Sermo publicus: Italiane, lingua Foroiuliensis, lingua Slovena, lingua Theodisca
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Tabula aut despectus
Forum Iulium et Venetia Iulia,[1][2] Italiane Friuli-Venezia Giulia, sunt regio sui iuris Italiae. Incolarum sunt circiter 1 229 363.[3] Populus linguis Italiana et Foroiuliensi loquitur, atque in parte orientali regionis Lingua Slovena adhibetur. Aetate Romana Aquileia erat caput regionis Venetiae et Histriae, quae terras regionis Foroiuliensis et Iulianae comprehendebat. Regio hodierna anno 1963 constituta est, urbe capitali Tergeste, e coniunctione regionis prioris Fori Iulii cum illis partibus Venetiae Iuliae quae ad Italiam attributae erant.
Fines regionis
[recensere | fontem recensere]Haec regio est ex Italiae septentrionalis finitibus ad orientem vergentissima. Forum Iulii provincias Utini ac Porti Naonis et partem provinciae Goritiae includit. Venetia Iulia provinciam Tergestis et partem provinciae Goritiae includit. Ut multi viri docti Latinis litteris opinantur, parvus ager ad Tergeste Venetia Iulia vocatur, cum magna plaga ad Utinum Foroiuliensis regio nominatur, quia e Foro Iulii antiqua civitate nomen accipit.
Geographia politica
[recensere | fontem recensere]Administratio
[recensere | fontem recensere]Nunc (anno 2018) regionis praeses est Maximilianus Fedriga.
Provinciae foroiulienses
[recensere | fontem recensere]Regio Forum Iulii-Venetia Iulia omnis divisa in quattuor provincias, extensione dissimiles.
- Provincia Utinensis: maxima in hac regione.
- Provincia Portusnaonensis: secunda in extensione.
- Provincia Goritiensis: inter minimas Italicas.
- Provincia Tergestina: minima in Italia.
Loci principes provinciarum
[recensere | fontem recensere]- Tergeste Trieste / Trst (caput)
- Utinum Udine / Udin
- Portus Naonis Pordenone / Pordenon
- Goritia Gorizia / Gorica / Gurize
Urbes minores
[recensere | fontem recensere]Fines
[recensere | fontem recensere]Regiones
[recensere | fontem recensere]Civitates
[recensere | fontem recensere]- Austria,
- Carinthia (AT-2),
- Slovenia,
- Carniola Superior (SI-052),
- Goritiana (SI-023),
- Carstica-Litoranea (SI-024),
Naturales limites
[recensere | fontem recensere]Geographia physica
[recensere | fontem recensere]Morphologia
[recensere | fontem recensere]Montes
[recensere | fontem recensere]Planities
[recensere | fontem recensere]Altae planities
[recensere | fontem recensere]- Carstum (Alta planities) vel Alta planities Carstica (alia nomina: Carsia, Iulia Carsia)
Hydrographia
[recensere | fontem recensere]Flumina
[recensere | fontem recensere]- Anaxum (Italiane: Stella),
- Natisa, deinde Natiso (geg. Natisonis), (Italiane: Natisone),
- Sontius (Slovenice: Soča; Italiane: Isonzo),
- Tiliaventum (seu Tilaventum),
- Timavus (Italiane: Timavo; Slovenice: Timava; Theodisce: Recca Fluss),
- Turrus, deinde Turris (flumen), (Italiane: Torre),
et cetera.
Litora ac maria
[recensere | fontem recensere]- Mare Hadriaticum
- Sinus Tergestinus,
- Lacuna Gradensis (Italiane: Laguna di Grado),
- Lacuna Marianensis (Italiane: Laguna di Marano)
Terrae historicae
[recensere | fontem recensere]Communia
[recensere | fontem recensere]Commune | Provincia | ||
---|---|---|---|
Latine | Italiane | ||
Agellum | Aiello del Friuli | Utinum | |
Amarum | Amaro | Utinum | |
Amplitium | Ampezzo | Utinum | 1 030 |
Andrees | Andreis | Portus Naonis | 282 |
Aquileia | Aquileia | Utinum | 3 441 |
Arba | Arba | Portus Naonis | 1 309 |
Arcta | Arta Terme | Utinum | 2 243 |
Artenia | Artegna | Utinum | 2 877 |
Attemis | Attimis | Utinum | 1 861 |
Avianum | Aviano | Portus Naonis | 9 025 |
Azzanum | Azzano Decimo | Portus Naonis | 15 554 |
Balnearia | Bagnaria Arsa | Utinum | 3 577 |
Barcis | Barcis | Portus Naonis | 261 |
Basilianum | Basiliano | Utinum | 5 353 |
Bertiolum | Bertiolo | Utinum | 2 577 |
Bicinis | Bicinicco | Utinum | 1 922 |
Bordanum | Bordano | Utinum | 789 |
Brugnara | Brugnera | Portus Naonis | 9 254 |
Budoia | Budoia | Portus Naonis | 2 552 |
Boga | Buja | Utinum | 6 627 |
Buttrium | Buttrio | Utinum | 4 039 |
Caminum de Quadrupio | Camino al Tagliamento | Utinum | 1 660 |
Campus Formidus | Campoformido | Utinum | 7 679 |
Campolongum Tapolianum | Campolongo Tapogliano | Utinum | 1 210 |
Canipa | Caneva | Portus Naonis | 6 504 |
Copriva | Capriva del Friuli | Goritia | 1 731 |
Carlinum | Carlino | Utinum | 2 790 |
Casarsa | Casarsa della Delizia | Portus Naonis | 8 440 |
Cassacchum | Cassacco | Utinum | 2 911 |
Castrum Novum | Castelnovo del Friuli | Portus Naonis | 913 |
Castillio de Strata Hungarorum | Castions di Strada | Utinum | 3 866 |
Cavasum Novum | Cavasso Nuovo | Portus Naonis | 1 606 |
Cabatium | Cavazzo Carnico | Utinum | 1 087 |
Circumventum | Cercivento | Utinum | 696 |
Cervignanum | Cervignano del Friuli | Utinum | 13 409 |
Chaum | Chions | Portus Naonis | 5 188 |
Teupris-Viscon | Chiopris-Viscone | Utinum | 620 |
Clausa Fortis | Chiusaforte | Utinum | 703 |
Cimolais | Cimolais | Portus Naonis | 421 |
Forum Iulii | Cividale del Friuli | Utinum | 11 378 |
Clausum | Claut | Portus Naonis | 1 005 |
Clausetum | Clauzetto | Portus Naonis | 390 |
Codroipum | Codroipo | Utinum | 15 806 |
Colloretum | Colloredo di Monte Albano | Utinum | 2 231 |
Comelicanum | Comeglians | Utinum | 532 |
Curtis Naonis | Cordenons | Portus Naonis | 18 203 |
Cordovadum | Cordovado | Portus Naonis | 2 748 |
Cormonum | Cormons | Goritia | 7 543 |
Cornium | Corno di Rosazzo | Utinum | 3 269 |
Coseaum | Coseano | Utinum | 2 247 |
Adinianum | Dignano | Utinum | 2 389 |
Dobradanum | Doberdò del Lago | Goritia | 1 441 |
Dogna | Dogna | Utinum | 192 |
Dolenia | Dolegna del Collio | Goritia | 390 |
Drenchia | Drenchia | Utinum | 134 |
Duinum-Aurisium | Duino-Aurisina | Tergeste | 8 586 |
Enemum | Enemonzo | Utinum | 1 351 |
Erctum et Cassum | Erto e Casso | Portus Naonis | 387 |
Fagete | Faedis | Utinum | 3 014 |
Castrum Faganeum | Fagagna | Utinum | 6 279 |
Fana | Fanna | Portus Naonis | 1 556 |
Fara | Farra d'Isonzo | Goritia | 1 752 |
Flumen | Fiume Veneto | Portus Naonis | 11 486 |
Flumicellum Camarcium | Fiumicello Villa Vicentina | Utinum | 6 408 |
Flaibanum | Flaibano | Utinum | 1 197 |
Floianum Radopolia | Fogliano Redipuglia | Goritia | 3 052 |
Fons Frigida | Fontanafredda | Portus Naonis | 11 537 |
Furgaria | Forgaria del Friuli | Utinum | 1 826 |
Furnum Avoltri | Forni Avoltri | Utinum | 642 |
Furnum Superius | Forni di Sopra | Utinum | 1 027 |
Furnum Inferius | Forni di Sotto | Utinum | 620 |
Frasancum | Frisanco | Portus Naonis | 645 |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Nomina Latina regionum anteriorum sic recitantur:
- "Forum Julium autem, seu Forojuliensis provincia ...": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ vol. 2 p. 297. "Forum Julii (regio), Foroiulanensis comitatus, Foriulium, Foro-Julii ducatus, Foro-Julium, Foroiulanus, Foroiuliensis, Forojuliensis marca, Foroiulii comitatus, Foroiulii marchia, Foroiulio pagus, Foroiulium, Forum Juliense, Forum Julium": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 vol. 2 p. 96. "Friuli (Forum Julii)" in Enciclopedia Dantesca (Treccani, 1970)
- "Venetia Julia (regio)": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 vol. 3 p. 587
- ↑ www.tuttitalia.it.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Foroiuliensem et Venetiam Iuliam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°6′0″N 13°7′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium regionis in Italia.
Aemilia et Romania • Aprutium • Apulia • Basilicata • Bruttium • Campania • Forum Iulium et Venetia Iulia • Langobardia • Latium • Liguria • Marchia • Molisium • Pedemontium • Sardinia • Sicilia • Tridentinum et Tirolis Athesina • Tuscia • Umbria • Vallis Augustana • Venetia | |