Jump to content

Claudius Galenus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Galenus)
"Symphonia Platonis cum Aristotele et Galeni cum Hippocrate": Plato, Galenus, Hippocrates, Aristoteles violinis canent.
Ruinae Asclepiei Pergameni a Propylaeis visae
Frons libri, anno 1597 impressi, in quo sunt opera Galeni

Claudius Galenus, Graece Κλαύδιος Γαληνός (natus anno fere 129; mortuus aut 199 aut tardius) fuit medicus Graecus, cuius scientia corporis medicamentorumque fontem medicinae occidentalis fundavit, et mille fere annos durabat. Res a Galeno inventae appellantur “Galenismi.”

Claudius Galenus Pergami natus est, filius architecti Aelii Niconis, mense Augusto exeunte aut Septembri anni 129.[1] Eruditi quidam 128 scripserunt,[2] nonnulli 130[3] aut 131, sed haud recte.[4] Iuvenis et usque ad annum aetatis quartum decimum a patre ipso eruditus est. Deinde philosophos logicosque Pergami docentes audire coepit Stoicum, Platonicum, Peripateticum, Epicureum, sed post biennium, iussu Aesculapii qui in somnio se monstravit, pater studia filii ad medicinam vertit (Galenus credidit solum unum deum esse.) Qui igitur Pergami in urbe discipulus factus est medicorum Aeschrionis, Satyri (Quinti sectatoris) et Stratonici (Sabini sectatoris).[5]

Annum agens vigesimum, anno igitur 148/149, patrem amisit.[6] Eodem fere anno, a patria discedens, Smyrnam petivit ubi acroases Pelopis medici (Numisiani sectatoris) Albinique Platonici audivit; inde Corinthum ivit ad Numisianum ipsum audiendum (qui Quinti discipulus fuerat), et mox Alexandriam. Ibi usque in annum fere 157 manebat, professoribus Heracliano anatomo, Aeliano Meccio et Iphiciano Stoico (Quinti discipulo).[7] Ab anno 157 exeunte, anno aetatis duodetricesimo nuper incepto, domum reditus, usque ad autumnum 161 medicus gladiatorum Pergamenorum meruit.[8]

Anno tricesimo et secundo aut peracto aut peracturus, mensibus igitur Augusto, Septembri, aut Octobri anni 162, Romam primum pervenit, per viam Egnatiam.[9]

Medio anno 166 a Roma subito abscedit, per Campaniam ad Brundisium iter faciens, inde ad Cassiopen Corcyrae, inde Corinthum Athenasque. Pergamum igitur reditus est annum agens septimum et trigesimum.[10] Annis insequentibus ut videtur, et pro certo ante annum 169, provincias varias visitaverat ut mineralia medicis utilia repperiret et investigaret. In insula Lemno terram Lemniam bis petivit, primum anno 168 dum ad Romam iter fecit. Ad Palaestinam et ultra Mare Mortuum aut anno 157 aut 161/162 pervenit; Lyciam visitavit aut 161/162 aut 166/167; talem peregrinationem faciens, sed quibus annis incertum est, Cyprum tetigit ubi procuratore metallorum provinciali adiuvante cadmium adquisivit.[11] Romam reversus est, convocante imperatore Marco Aurelio, anno 169: eo per Alexandriam Troadem, Lemnum insulam et Thessalonicam progressus est.[12] Galeno vivente, Marcus Aurelius dixit, “Primum sane medicorum esse, philosophorum autem solum.”

Mortuus est aut anno 199/200 (annum septuagesimum agens: ita enim refert Suda)[13] aut multo tardius, si fidem in fontibus Arabicis reponimus.[14]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. Ilberg: 277 n. 1); Nutton: 159-160)
  2. Mewaldt.
  3. Greenhill: 208); J. Walsh, "The Date of Galen's Birth", Annals of the History of Medicine n.s. 1 (1929) pp. 378-382; Sarton: 15).
  4. Nutton: 160 n. 1).
  5. Greenhill: 208).
  6. Ilberg: 277 n. 3); Nutton: 162).
  7. Greenhill: 208).
  8. Nutton: 162)
  9. Nutton: 161, 166-68).
  10. Nutton: 161, 168)
  11. Nutton: 166-170)
  12. Nutton: 168)
  13. Kudlien: 674).
  14. Nutton: 169 n. 1).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones selectae
De curandi ratione
Generalia
  • Gill, C., T. Whitmarsh, J. Wilkins, edd. (2009) Galen and the World of Knowledge. Novi Eboraci (Anglice)
  • Hankinson, R. J., ed. (2008) The Cambridge Companion to Galen. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-52558-9 (Anglice)
  • Nutton, Vivian, ed. (2002) The Unknown Galen. Londinii: Institute of Classical Studies, School of Advanced Study, University of London. (Bulletin of the Institute of Classical Studies, suppl. 77) (Anglice)
Bibliographica
  • Fichtner, Gerhard (1997) Corpus Galenicum: Verzeichnis der galenischen und pseudogalenischen Schriften. Tubingae: Institut für Geschichte der Medizin.
  • Nutton, Vivian (1976) Karl Gottlob Kühn and his edition of the works of Galen. A bibliography. Oxoniae: Microform Publications. (Anglice)
De vita
  • Alexandru, S. 2011 "Newly Discovered Witnesses Asserting Galen's Affiliation to the gens Claudia." Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa ser. 5 vol. 3, 385–433.
  • Alexandru, S. 2021. "Critical Remarks on Codices in which Galen Appears as a Member of the gens Claudia." Mnemosyne 74: 553–97. (Anglice)
  • Boudon-Millot, Véronique, ed. 2007. Galien: Introduction générale; Sur l'ordre de ses propres livres; Sur ses propres livres; Que l'excellent médecin est aussi philosophe. Lutetiae: Les Belles Lettres. (Francogallice)
  • Boudon-Millot, Véronique. 2012. Galien de Pergame: un médecin grec à Rome. Lutetiae: Les Belles Lettres. ISBN 2-251-38117-1. (Francogallice)
  • Ilberg, Johannes. 1905. Aus Galens Praxis. Neue Jahrbücher für das klassische Altertum, Geschichte und deutsche Literatur 15: 276-312 (Theodisce)
  • Moraux, P., ed. 1985. Galien de Pergame: souvenirs d'un médecin. Lutetiae: Les Belles Lettres. ISBN 2251326278 (Francogallice)
  • Nutton, Vivian. 1973. "The chronology of Galen's early career." Classical Quarterly 23, 158–171. (Anglice) JSTOR
  • Sarton, George. 1954. Galen of Pergamon. Laurentiae Kansiae: University of Kansas Press. (Anglice)
De scriptis philosophicis et generalibus
  • Boudon-Millot, Véronique, et al. (2003) Galien et la philosophie. Genavae: Droz. (Francogallice)
  • Hankinson, R. J. (1989) Galen and the Best of All Possible Worlds. Classical Quarterly 39, 206-227. (Anglice) JSTOR
  • Schlange-Schöningen, Heinrich (2003) Die römische Gesellschaft bei Galen. Biographie und Sozialgeschichte. Berolini: De Gruyter. ISBN 3-11-01785-08 (Theodisce)
  • Walzer, Richard (1949) Galen on Jews and Christians. Londinii: Oxford University Press. (Anglice)
De scriptis biologicis et medicis
  • Debru, Armelle (1996) Le corps respirant: la pensée physiologique chez Galien. Lugduni Batavorum: Brill. (Francogallice)
  • Kudlien, Fridolf; Durling, Richard J., edd. (1991) Galen's method of healing: proceedings of the 1982 Galen Symposium. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 90-04-09272-2 (Anglice)
  • John Wilkins, "Galen’s Simple Medicines: Problems in Ancient Herbal Medicine" in S. Francia, A. Stobart, edd., Critical Approaches to the History of Western Herbal Medicine (Londinii: Bloomsbury, 2014) (Paginae selectae apud Google Books)
De fortuna
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Scripta Galeni
Vita Galeni