Hati ya Milano
Hati ya Milano, iliyopata jina kutokana na mji huo wa Italia ilipotangazwa mara ya kwanza, ilitolewa mnamo Februari 313 na makaisari Konstantino Mkuu (wa magharibi) na Licinius (wa mashariki).
Hati hiyo ilimaliza dhuluma za serikali dhidi ya Wakristo zilizodumu kwa karibu miaka 250, tangu Kaisari Nero alipozianzisha mjini Roma mwaka 64 BK.
Ustawi wa Kanisa uliendelea kiasi kwamba hao watawala Wapagani walilazimishwa kuwaachia raia wote uhuru wa dini.
Kwa sababu hiyohiyo, kabla ya hapo, mwaka 311 huko Nikomedia, Kaisari Galerius alikuwa ameshatoa hati ya kuwavumilia Wakristo.
Hati hii ilikwenda mbele zaidi, ikiondoa dharau na kuagiza Kanisa lirudishiwe bila gharama wala bughudha mali zake zote zilitaifishwa kwanza.
Hata hivyo, tofauti na wanavyodhani wengi, haikufanya Ukristo dini rasmi ya dola hilo kubwa, jambo ambalo lilitokea baadaye tu, kwa hati ya Thesalonike iliyotolewa na Kaisari Theodosi I tarehe 27 Februari 380.
Hati yenyewe
[hariri | hariri chanzo]Hati ilitangazwa kwa Kilatini namna hii:
Cum feliciter tam ego [quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum convenissemus atque universa quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae videbamus pluribus hominibus profutura, vel in primis ordinanda esse credidimus, quibus divinitatis reverentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque voluisset, quod quicquid est divinitatis in sede caelesti. Nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.
3. Itaque hoc consilium salubri ac reticissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegendam putaremus, qui vel observationi Christianorum vel ei religioni mentem suam dederet quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa divinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum favorem suum benivolentiamque praestare.
4. Quare scire dicationem tuam convenit placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino condicionibus quae prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum nomine continebantur, et quae prorsus sinistra et a nostra clementia aliena esse> videbantur, ea removeantur. Et> nunc libere ac simpliciter unusquisque eorum, qui eandem observandae religionis Christianorum gerunt voluntatem. Citra ullam inquietudinem ac molestiam sui id ipsum observare contendant.
5. Quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem isdem Christianis dedisse.
6. Quod cum isdem a nobis indultum esse pervideas, intellegit dicatio tua etiam aliis religionis suae vel observantiae potestatem similiter apertam et liberam pro quiete temporis nostri esse concessam, ut in colendo quod quisque delegerit, habeat liberam facultatem. Quod a nobis factum est. Ut neque cuiquam> honori neque cuiquam religioni detrac tum aliquid a nobis videatur.
7. Atque hoc insuper in persona Christianorum statuendum esse censuimus, quod, si eadem loca, ad quae antea convenire consuerant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa. Priore tempore aliqui vel a fisco nostro vel ab alio quocumque videntur esse mercati, eadem Christianis sine pecunia et sine ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate restituant;
8. qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter isdem Christianis quantocius reddant, etiam vel hi qui emerunt vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benivolentia aliquid, vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quae omnia corpori Christianorum protinus per intercessionem tuam ac sine mora tradi oportebit.
9. Et quoniam idem Christiani non [in] ea loca tantum ad quae convenire consuerunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad ius corporis eorum id est ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege quam superius comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam isdem Christianis id est corpori et conventiculis eorum reddi iubebis, supra dicta scilicet ratione servata, ut ii qui eadem sine pretio sicut diximus restituant, indemnitatem de nostra benivolentia sperent.
10. In quibus omni bus supra dicto corpori Christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius compleatur, quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur.
11. Hactenus fiet, ut, sicut superius comprehensum est, divinus iuxta nos favor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine publica perseveret.
12. Ut autem huius sanctionis et benivolentiae nostrae forma ad omnium possit pervenire notitiam, prolata programmate tuo haec scripta et ubique proponere et ad omnium scientiam te perferre conveniet, ut huius nostrae benivolentiae [nostrae] sanctio latere non possit. [1]
Tanbihi
[hariri | hariri chanzo]- ↑ Lactantius, De mortibus persecutorum, XLVIII.
Viungo vya nje
[hariri | hariri chanzo]- Galerius and Constantine's Edicts of Toleration 311 and 313 Ilihifadhiwa 14 Agosti 2014 kwenye Wayback Machine., from the Medieval Sourcebook (Lactantius's version of the Edict)
- Edictum Mediolanense, as in Lactantius, De mortibus persecutorum, from The Roman Law Library at the University of Grenoble
- Imperial Decrees of Constantine Ilihifadhiwa 9 Januari 2011 kwenye Wayback Machine. from Eusebius's Ecclesiastical History.