Ioannes Stuart Mill
Obitus: 8 Maii 1873; Avennio
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Memoria
Iohannes Stuart Mill, Islingtonii prope Londinium natus die 20 Maii 1806, Avennione mortuus die 8 Maii 1873, fuit philosophus et oeconomicus Anglicus, qui utilitarismum Benthamianum excoluit et auxit. Operibus suis liberalismo oeconomico et reformationi sociali multum contulit. Permultos scripsit libros, quorum gravissimi sunt System of Logic (1843), Principles of Political Economy (1848), On Liberty (1859), Utilitarianism (1861).[1]
De vita
[recensere | fontem recensere]Ioannes Stuart Mill ex Harriet Barrow et Iacobo Mill natus est Londinii in suburbio septentrionali Pentonville die 20 Ianuarii anno 1806. Pater eius, in philosophia et oeconomica aliisque studiis apud Universitatem Edinburgensem eruditus, anno 1802 Londinium migraverat, ubi paucis annis post cum Jeremia Bentham, utilitarismi auctore sexagenario, amicitiam iunxit circuloque radicalistarum philosophorum intererat. Filium suum Johannem volebat ad tantam ingenii vim acuere, qua doctrina utilitaria, nec non imperium radicalistarum, ad effectum adduci posset. Quod propositum pater quanta tenacitate habuerit, Johannes Mill in autobiographia sua (1873) diserte refert. Tres enim annos natus patre duce linguam Graecam discere coepit; Aesopo, Xenophonte, Herodoto perlectis alios quoque auctores Atticos degustavit, et quidem sine lexico, nam lexico Graeco-Latino uti nequivit, quod nondum Latine callebat. Octo annos natus linguam Latinam discere coepit, praetereaque algebrae geometriaeque Euclideae nec non Scoticis et Anglicis rerum scriptoribus studebat. Diceres puerum praecocem fuisse. Fortasse sic, sed etiam puer mirabilis a patre destinatus, qui a liberis aequalibus, fratribus exceptis, seclusus vivebat.
Duodecim annos natus studiis logicis et arithmeticis operam dare coepit. Etiam Adamo Smith et Davide Ricardo ac patre suo usus auctoribus oeconomiam politicam didicit. Praeterea oblectatio ei erat, ut tractatus scientificos legeret et digereret in usum patris, qui de oeconomia Ricardiana librum scribebat. Anno 1820 quattuordecim annos natus in Franciam profectus est, ut apud Samuelem Bentham patruum eiusque familiam in Restancleriis habitaret. Anno post domum reversus patre exactore in opera maiora philosophica, psychologica et politica incumbere coepit. Praeterea fratres iuniores docere debebat.[2]
Mill his temporibus studiose opera Benthamii legebat, cui etiam Rationale of Judicial Evidence scribenti editor adstitit. Fide utiliaria opinionibusque radicalistarum imbutus iuvenis viginti annorum aliquot menses de vita sua tristis et sollicitus erat.[3] Qua ex animi difficultate poetis romanticis legendis paulatim se expedivit. Primum poesi Wordsworthiana se delectavit, brevi autem ad Colerigde Carlyle et Goethe animum adplicuit. Ita nova parte indolis suae reperta auctoritatem et pondus litterarum vicissimque necessitatem reformationis socialis proferebat. Illuxerat enim apud eum, philosophiam illuminismi, qua educatus esset, unam tantum partem veritatis esse.[4] Qui novus eclectismus eum ad ferax cum Francisco Guizot, Augusto Comte, Alexi de Tocqueville aliisque certamen adduxit.
Anno 1830 in convivio quodam Mill, homo severus parumque facetus apud multos habitus, in pulcherrimam incidit feminam, quam statim amare coepit. Nisi quattuor annis ante alteri viro nupsisset haec femina urbanissima, Harriet Taylor appellata, Mill sane summam sibi felicitatem contigisse credidisset. Utique, cum verbis inter se faciendis lucubrationibusque vespertinis magnopere delectarentur, amicitiam consuetudinemque continuaverunt. John Taylor, maritus Harriettae, pharmacocopola in usu cotidiano versatus sed a philosophando aversus,[5] certe huius rei novitate stupebat. Deinde anno 1833 Harriet Taylor a marito suo semigravit, cum filia sua Helena domum propriam habitatura, venia et sumptu mariti. Multi de amicitia Iohannis Mill et Harriettae Taylor etiamnum sciscitantur. Ut in amore Platonico, ut vulgo creditur, adquieverunt vir et femina nondum 30 annorum! Si ita factum sit, oportet bona ratione confirmare. Rationem non plane incredibilem protulit Jo Ellen Jacobs (2002), quae ex indiciis circumstantibus conclusit Harriettam, cum filià gravida esset, a marito syphilide infectam valetudine nimis incommoda fuisse. Sed utcumque se habent ista, haec ordinatio insolita paene viginti annos valebat, donec anno 1849 John Taylor mortuus est. Deinde anno 1851 John et Harriet, conlucubratores optimi, inter se matrimonio coniuncti sunt.[6] Mill de vita sua narrans laudat et effert Harriettam, quod maximo opere ad libros conficiendos contulerit.[7] Praesertim in edendis his libris, The Principles of Political Economy (1848) et On Liberty (1859), adfuit.
Mense Septembri anno 1858 Societas Indiae Orientalis, cuius in operis Mill paene triginta quinque annos fuerat, dissoluta est lege Government of India Act 1858.[8] Munere vacans liberalibus stipendii pensionibus vivebat.[9] Itaque paulo post Montem Pessulanum profecti sunt John et Harriet. Matrimonium per septem tantum annos continuata est, nam cum iter facerent, Harriet Taylor Mill Avennione oedemate pulmonum corrupta interiit.[10] Mill domum parvum emit non procul a sepulcreto, quo corpus Harriettae conditum est. Avennione consedit, ubi reliquum vitae cursum degeret.
Anno 1865 parlamentarius factionis liberalis electus est. In Domo Communium pro causis invisis sed necessariis, sicut suffragio mulierum, propugnabat. Alias quoque reformationes sociales et res insolitas, sicut collegium opificum et agrarias societates cooperativas, suadebat. Iterum electus non est.[11]
Ultimos annos in tranquillitate vixit. Non solum autobiographiae operam dabat, sed etiam nondum perfecta elaborabat scripta ad religionem pertinentia, quae post scriptoris mortem in libro Three Essays on Religion ab Helena Taylor, filia Harriettae Taylor, divulgata sunt.[12] Omnia quae John Stuart Mill umquam scripsit, ab J. Robson collecta et edita sunt in Collected Works of John Stuart Mill (1981-1994), quod opus ex triginta tribus tomis constat. Quaesitor religionis per totam vitam erat.[13] Anno 1872 mense Maio partes compatris Bertrandi Russell, philosophi futuri, egit. Anno post, die 8 Maii[14] anno 1873, erysipelate confectus mortuus est. Ultimam requietem iuxta Harriettam habet.[15]
De studiis
[recensere | fontem recensere]James Mill, adiuvante Jeremia Bentham, filium suum a puero sic instituerat, ut opiniones reformisticas patris suas faceret et in vita sua perageret. Quae opiniones radicales de re publica administranda subiectae erant utilitarismo, qui sociales et politicas dispositiones, quae quam plurimis, si non omnibus, felicitati adipiscendae proficiant, inquirit. Radicalistae philosophi id agebant, ut privilegiis regiminis (sinister interests) rationes communes anteponerentur. Ideo operariis quoque suffragium dari poscebant operamque dabant, ut leges frumentarias, quibus portorium frumenti ab anno 1815 ad 1846 exigebatur, tollerent.[16] Exeuntibus annis 1830 Mill, postquam William Whewell opus suum History of the Inductive Science anno 1837 divulgavit, se a Westminster Review seiunxit aliaque radicalistarum incepta neglexit, ut epistemologiae operam daret suumque librum de systemate logicae (System of Logic, 1843) perficeret.
De epistemologia
[recensere | fontem recensere]Unde sunt ideae vel notiones scientiam humanam constituentes? Empirici scientiam putant ex experientia in tabula rasa mentis imprimi. Rationalistae autem scientiam in ideis innatis positam esse credunt. Constat quidem hanc differentiam non esse absolutam, nam rationalistae totam vim experientiae abnuere nequeunt, neque ideas ratione quadam innata inter se disponi negare solent empirici. Mill autem extremo empirismo favebat, namque omnem scientiam putabat ex experientia per inductionem nasci. Empirismus Millianus etiam ad mathematicam pertinet.[17] At tamen scepticismum, qui ad empirismum adiungi solebat, repudiavit. In System of Logic inductionem pertractavit ratione simili epistemologiae naturalizatae Quineanae.[18] Uniformitatem enim naturae "metaïnductione" usus conclusit. Quamvis nihil certi de futuris praedicere nequeamus, facere non possumus, quin cursum naturae satis uniformem esse credamus.[19]
De oeconomia politica
[recensere | fontem recensere]Annis 1840 Mill oeconomiae politicae operam dedit placitaque sua magno opere Principles of Political Economy anno 1848 divulgavit. Quo libro multae liberales de rebus politicis et socialibus cogitationes omni in rei tortuositate exponuntur. Fundamentis Ricardianis et Malthusianis, nec non paternis, suam oeconomiam politicam constituit, sed tempore opiniones suas paululum mutavit.
Mill in Principles, divitiae (wealth) nationis quibus legibus creentur et distribuantur, pervestigat; praeterea practicas consecutiones legum creationis et distributionis tractat. Primum quidem intellectum divitiarum exponit dicitque paene omnibus hominibus inclinationem esse, ut divitias ex toto in pecunia positas esse cogitent.[20] Enimvero hominem non solum pecuniis, lucro suoque commodo sed etiam elatioribus causis ad agendum excitari, praeterea etiam mores et consuetudines sequi adseverat. Quibus rebus psychologicis[21] maiore subtilitate methodi commixtis adductus est ad dubitandum illud scholae classicae, mercedes et lucra ex legibus immutabilibus evenire, ipse enim dixit fieri posse, ut sint leges quae ad mercedes pertineant, quae quidem vi institutionum coerceri videntur. Sed constat institutiones mutari posse. Superincolationem Malthusianam intellexit non esse immutabilem progressui obstantem legem, immo condicionem, sub qua progressus effici possit.
Ad divitias creandas opus est labore et machinis, nam vis naturae, sicut flumen aquae vel variae herbae, per se sine moderatione nullam nationem sustinet. Victùs et voluptatis ex materia terrae comparatio suis condicionibus fit, nam machinae aliaque instrumenta, quibus vis naturae in divitias convertatur, cum legibus naturae congruere oportet. De proprietatibus materiae nec non de harum rerum cognitione physica agitur. Quae res in oeconomia politica non inquiruntur sed potius requiruntur. Leges naturae omnino a praeceptis ethicis aliena sunt.[22] Leges divitiarum distribuendarum partim in moribus et consuetudinibus hominum versantur. Sed regimen cuiuslibet civitatis, quamqvis de institutionibus statuendi potestatem habeat, minus de actibus institutionum statuere potest. Constat moralitatem aut naturam humanam aut hominum inter homines societatem non ad physicam aliasve scientias naturales pertinere, sed potius sub ethicam et oeconomiam politicam aliasque scientias sociales cadere.
De re publica
[recensere | fontem recensere]Annis 1850 Mill multa de re publica ordinanda excogitavit nec non cum Harrietta Taylor disputavit. Etiamnum, quanta pars laudis de libro On liberty perfecto Harriettae tribuenda sit, ambigitur. Res publica qua potestate cives suos coercere debeat, inquirit — at non de qualibet civitate agitur, nam barbaros putabat tyrannica dominatione regendos esse, dummodo profectus vitae respiciatur.[23] Potestates civium ratione damni (harm principle) explicuit, dixit enim sibi nocere licitum esse, dummodo nullum ceteris hominibus detrimentum fiat.[24] Cum quidem nemo omni in re separatus vivere nequeat, damnum sibi ipsi factum etiam ceteros afficere potest. Si quis sua bona corrumpat, etiam rei pubicae nocere potest. Constat quidem rationem damni ad ordinarios tantum homines pertinere, namque infantes et homines parum capaci ingenio ex hoc principio exemit. At non solum actus damnosi consulto commissi, sed etiam omissiones recte faciendi, sicut cum aliquis omissa humanitate quempiam in aqua periturum non servet, rationem damni violare potest. Ex contrario, si quis suo periculo aliquid ultro committere aut accipere velit, Mill rationem damni non violari putat, hoc uno quidem excepto: se in servitutem dare nemini licere. Quae argumenta Mill in utilitate, non in iure naturali, posuit.
Etiam libertatem loquendi protulit. Censebat enim progressum intellectualem et socialem in sermone libero positum esse, namque etiam opinioni silentio pressae aliquid veri non inesse numquam persuaderi poterimus. Dixit porro falsarum quoque opinionum contentionem non inutilem esse: commercio opinionum dogmata quominus crescant impediri; immodica autem vituperatione eorum, qui opinioni praevalidae faveant, homines ab adversariis opinionibus deterreri.
De utilitarismo
[recensere | fontem recensere]Mill, quippe qui a patre suo et Jeremia Bentham compatre liberaliter eruditus esset, iam a puero doctrinam utilitariam suam fecit. Ab educatoribus etiam empirismum extremum accepit: omnem scientiam ex experientia per inductionem nasci. Scientiam a priori omnino repudiavit. Itaque in ethica adversarius intuitionismi erat.
In libro quem de doctrina utilitaria scripsit (Utilitarianism, 1863) empirismo usus utilitarismum probare voluit. Quae probatio re vera difficultatibus scatere videtur. Sonus, si audiri potest, audibilis est; item res, si videri potest, visibilis est. Unde igitur scimus rem quandam desiderabilem esse? Ut prae se ferre videtur Mill, ex eo quod desiderari potest.[25] Sed hoc argumento in labyrinthum significationum incidit. Probationi illi Millianae hi tres sunt gradus:[26]
- Ex enuntiato q.e. "homines rem quandam x desiderant" concludit rem illam x desiderabilem esse.
- Ex enuntiato q.e. "felicitas cuiusque hominis bonum cuiusque est" concludit felicitatem generalem bonum universitatis hominum esse.
- Felicitatem finem solum esse: omnia quae desideremus aut partem felicitatis aut instrumenta adipiscendae felicitatis esse.
Enuntiatum primum ab iis repudiari solet, qui probationem illam in deductione logica versari credunt. Constat quidem Millium non logicam sed empiricam probationem affectare. Si quis re vera socolatam desiderat, nonne hoc testimonio est, socolatam non indesiderabilem esse? Quae observatio empirica Millio satis fecit. Eodem fere modo felicitatem observari posse. At haec est difficultas empirismi Milliani: etsi hominem quendam felicem esse observem, minime observare possim felicitatem rem bonam esse. Etiam gradus secundus controversias peperit. Sunt enim qui Millium, cum universitatem hominum tamquam unam personam habeat, in eo reprehendant, quod homines suam quemque personam separatim gerere ignoret.[27] Etiam si homines suam quisque felicitatem desiderent, fieri potest, ut nemo felicitatem generalem desideret. Tertius denique gradus, et quidem is, ad quem plurimum Mill animum attendit, etiam magis controversus est. Omnes fere consentiunt felicitatem rem bonam esse. At solumne bonum sit, quaestio est. Apud Millium felicitas quid significat?
Ut Bentham, ita Mill felicitatem in hedonismo posuit, nam uterque ex voluptate et absentia doloris felicitatem exquisivit. Sed Bentham nullam inter voluptatum genera differentiam fecit — nam pernotum est illud Benthamii, lusum puerorum aeque bonum esse ac poesin.[28] Thomas Carlyle, scriptor versutus Scoticus, huiusmodi studium mediocritatis nimis crassum vileque arbitratus, Benthamium reprehendit, quod "philosophiam suinam" (pig philosophy) factitaret, velut si inter hominum et suum voluptates nihil interesset. Quisquis enim Benthamium secutus erit, is effrenatus escam ex ore alterius capesset multasque concubinas habebit. Mill autem, ut his argumentis responderet, voluptatem accuratius definire voluit, et quidem ita, ut voluptates elatiores a voluptatibus humilioribus distingueret. Quae distinctio, quoad ad voluptates mentis et voluptates corporis refertur, satis probabilis videtur. Itaque haud inepte Mill "praestat" inquit "hominem non contentum quam suem contentum esse."[29]
Felicitatem Mill ex voluptatibus mentis exquisivit. At hic controversiae vanae de praestantia variarum mentis voluptatum facile oriuntur, nam otiosum est de gustibus disputare, utrum puta Wagner Sostacovicio praeferendus sit an contra. Mill contra Benthamium poesin dicit lusum pushpin praestantia superare. Quae opinio, quamquam non paucis displiceat, aliquam difficultatem habet, nam praepositio artis ad hominem refertur. Constat homines inter se differre. Quo igitur homine utamur arbitro? Hic Mill "iudicem competentem" suadet, scilicet hominem, qui voluptates utriusque artis expertus sit. At experientia istius iudicis in quaestionem venit, nam non est, cur omnes iudices competentes in voluptatibus diiudicandis inter se consentire exspectemus. Quae ratio utilitarismo Milliano nihilo minus congruere videtur, nam satis erit maiorem partem iudicum competentium in eadem opinione esse.
Felicitas Milliana numquam hedonismo exsoluta esse videtur. Quamquam non est infitiandum, felicitatem non mediocriter in voluptate mentis positam esse, tamen sunt, qui voluptatem solum bonum esse negent. Fieri enim potest, ut iudices competentes alias quoque res, sicut curarum studiorumque communionem rerumve magnitudinem, dignas habeant.[30]
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- 1843: A System of Logic
- 1844: Essays on Some Unsettled Questions of Political Economy
- 1848: The Principles of Political Economy: with some of their applications to social philosophy
- 1859: A Few Words on Non-intervention
- 1859: On Liberty
- 1861: Considerations on Representative Government
- 1863: Utilitarianism
- 1865: An Examination of Sir William Hamilton's Philosophy
- 1865: Auguste Comte and Positivism
- 1868: England and Ireland
- 1869: The Subjection of Women
- 1873: Autobiography
- 1874: Three Essays on Religion (edidit Helen Taylor)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Macleod 2016.
- ↑ Reeves 2007: 11–27.
- ↑ Autobiography 1873: 139. Capaldi 2004: cap. 3.
- ↑ Autobiography 1873: 169.
- ↑ Cf. Autobiography 1873: 185.
- ↑ Hayek 1961; Kinzer 2007: 77-111; Narewski 2008.
- ↑ Autobiography, 188-189, 245-246, 251-253.
- ↑ Zastoupil 1994.
- ↑ Autobiography 1873: 249.
- ↑ Miller 2010: 10.
- ↑ Kinzer & Robson & Robson, 1992.
- ↑ Helen Taylor etiam autobiographiam Millii edidit.
- ↑ Autobiography 1873: 41; Matz 2000; Miller 2010: 12-13.
- ↑ Stack 2011.
- ↑ Packe 1954: 507; Capaldi 2004: 356; Reeves 2007: cap. 15.
- ↑ Miller 2010: 4.
- ↑ Miller 2010: 15.
- ↑ Quine 1969.
- ↑ Miller 2010: 16.
- ↑ Principles, 2-5.
- ↑ Cf. Wilson 1990.
- ↑ Principles 1848: 20-21; Hollander 2015: 21.
- ↑ On Liberty 1859: 18-19.
- ↑ On Liberty, 6.
- ↑ Utilitarianism, 1863: 61.
- ↑ Mulgan 2007: 21-22-
- ↑ Mulgan 2007: 22.
- ↑ Bentham lusu push-pin usus est exemplo: "pushpin is as good as poetry." Marschelke 2008: 210-212.
- ↑ Utilitarianism 1863: 14 "It is better to be a human being dissatisfied than a pig satisfied."
- ↑ De fontibus felicitatis cf. Seligman 2011.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Boss, Gilbert, 1990. John Stuart Mill. Induction et utilité. Presses Universitaires de France.
- Capaldi, Nicholas, 2004. John Stuart Mill: a Biography. Cambridge University Press.
- Carlisle, Janice. 1991. John Stuart Mill and the Writing of Character. University of Georgia Press.
- Derpmann, Simon. 2014. Mill. Einführung und Texte. Fink / UTB.
- Gaulke, Jürgen, 1996. John Stuart Mill. Rowohlt.
- Halévy, Élie, 1904. Le radicalisme philosophique. Presses Universitaires de France, 1995.
- Hamburger, Joseph, 1965. Intellectuals in Politics: John Stuart Mill and the Philosophical Radicals. Yale University Press.
- Hayek, F. A., 1951. John Stuart Mill and Harriet Taylor: Their Frienship and Subsequent Marriage. Routledge and Kegan Paul. [= Pars prima apud Peart, ed. 2014]
- Heydt, Colin, sine anno. John Stuart Mill (1806—1873). Internet Encyclopedia of Philosophy.
- Hollander, Samuel, 2015. John Stuart Mill: Political Economist. World Scientific.
- Höntzsch, Frauke, 2010. Individuelle Freiheit zum Wohle Aller. Die soziale Dimension des Freiheitsbegriffs im Werk des John Stuart Mill. VS Verlag.
- Jacobs, Jo Ellen, 2002. The Voice of Harriet Taylor Mill. Indiana University Press.
- Kamm, Josephine, 1977. John Stuart Mill in Love. Gordon and Cremonesi.
- Kan, Erik, 2011. Die Unterwanderung des Wirtschaftsliberalismus: Adam Smith, David Richardo und John Stuart Mill und ihre Instrumentalisierung durch den Manchester- und Neoliberalismus. Tectum.
- Kinzer, Bruce, 2007. J.S. Mill Revisited. Biographical and Political Explorations. Palgrave Macmillan.
- Kinzer, Bruce & A.P. Robson & J.M. Robson, 1992. A Moralist In and Out of Parliament: John Stuart Mill at Westminster, 1865–1868. Toronto University Press.
- Künzel, Dominique & Michael Schefczyk, 2009. John Stuart Mill zur Einführung. Junius.
- Levin, Michael, 2004. J.S. Mill on Civilization and Barbarism. Routledge.
- Loizides, A., 2013. John Stuart Mill’s Platonic Heritage: Happiness Through Character. Lexington Books.
- Macleod, Christopher, 2016. John Stuart Mill. The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Mandelbaum, M., 1971. History, Man and Reason. Johns Hopkins University Press.
- Marschelke, Jan-Christoph, 2008. Jeremy Bentham. Philosophie und Recht. Logos Verlag.
- Matz, Lou, 2000. The Utility of Religious Illusion: A Critique of J.S. Mill’s Religion of Humanity. Utilitas 12: 137-154.
- Miller, Dale E., 2010. J.S. Mill. Moral, Social, and Political Thought. Polity Press.
- Miller, Dale E., 2015. Harriet Taylor Mill. The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Millgram, Elijah, 2009. John Stuart Mill, Determinism, and the Problem of Induction. Australasian Journal of Philosophy 87.2: 183-199.
- Mulgan, Tim, 2007. Understanding Utilitarianism. Acumen.
- Narewski, Ringo, 2008. John Stuart Mill und Harriet Taylor Mill. VS Verlag.
- Nussbaum, Martha C., 2004. Mill between Aristotle & Bentham. Daedalus 133.2: 60–68.
- Packe, Michael, 1954. The Life of John Stuart Mill. Macmillan Company.
- Parekh, Bhikhu C., ed. 1993. Jeremy Bentham: Critical Assessments. Routledge.
- Peart, Sandra J., ed. 2014. Hayek on Mill. The Mill-Taylor Friendship and Related Writings. University of Chicago Press. [The Collected Works of F. A. Hayek, 16]
- Quine, W.V.O., 1969. Epistemology Naturalized. Ontological Relativity and Other Essays, 69–90. Columbia University Press.
- Reeves, Richard, 2007. John Stuart Mill: Victorian Firebrand. Atlantic Books.
- Rinderle, Peter, 2000. John Stuart Mill. Beck.
- Robson, John M., 1968. The Improvement of Mankind: The Social and Political Thought of John Stuart Mill. Toronto University Press.
- Rosen, Frederick, 2003. Classical Utilitarianism from Hume to Mill. Routledge.
- Ryan, Alan, 1974. J.S. Mill. Routledge and Kegan Paul.
- Scarre, Geoffrey, 2007. Mill’s On Liberty. A&C Black.
- Schneewind, J. B., 1977. Sidgwick’s Ethics and Victorian Moral Philosophy. Clarendon Press.
- Schumacher, Ralph, 1994. John Stuart Mill. Campus.
- Seligman, Martin, 2011. Flourish. A Visionary New Understanding of Happiness and Well-being. Free Press.
- Skorupski, John, 1989. John Stuart Mill. Routledge.
- Skorupski, John, ed. 1998. The Cambridge Companion to Mill. Cambridge University Press.
- Stack, David, 2011. The death of John Stuart Mill. Historical Journal 54.1: 167-190.
- Strasser, Mark Philip, 1991. Moral Philosophy of John Stuart Mill. Longwood Academic.
- Streissler, Erich W., ed. 2002. John Stuart Mill. Duncker & Humblot.
- Thomas, William, 1979. The Philosophic Radicals: Nine Studies in Theory and Practice 1817-1841. Clarendon Press.
- Turner, P. N., 2015. Rights and Rules in Mill. Journal of the History of Philosophy 53.4: 723–745.
- Ulrich, Peter & Michael S. Aßländer, ed. 2006. John Stuart Mill. Der vergessene politische Ökonom und Philosoph. Haupt.
- Urbinati, N., 2002. Mill on Democracy. From the Athenian Polis to Representative Government. University of Chicago Press.
- Urbinati, N. & A. Zakaras, ed. 2007. J.S. Mill's Political Thought. Cambridge University Press.
- Williams, Raymond, 1983. Culture and Society 1780-1950. Columbia University Press.
- Wilson, Fred, 1990. Psychological Analysis and the Philosophy of John Stuart Mill. Toronti: University Press.
- Wilson, Fred, 2007. John Stuart Mill: Political Economy. Stanford Encyclopedia of Philosophy. Stanford University.
- Zastoupil, Lynn, 1994. John Stuart Mill and India. Stanford University Press.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Stuart Mill spectant. |
Vide opera Ioannis Stuart Mill apud Vicifontem. |