Mancunium
Locus: 53°28′0″N 2°14′0″W
Numerus incolarum: 547 627
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Manchester
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Mancunium,[1][2] aevo Romano Mamucium[3][4] (Anglice Manchester), est urbs in Anglia sita, ubi anno 2001 habitabant 422 300 incolarum. Mancunium, Britanniarum Regni urbs secunda a maxima multitudine incolarum, medio in comitatu metropolitano Mancunio Maiore (Greater Manchester) iacet, qui comitatus 2 438 000 incolarum habet.
Cultura
[recensere | fontem recensere]Urbanae pediludii societates sunt Mancunienses Uniti et Mancunium Urbs. Et in historia fabricas texturae erant, ubi Fridericus Engels negotium factus fuit.
Clima
[recensere | fontem recensere]Sicut Britanniae fere omni, urbi Mancunio clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 4.5° atque mensibus Iulio et Augusto 16.5°, minima inter 1.5° et 12.5°, maxima inter 7.5° et 20.5°, sed minima extrema usque hodie nota −13.5°, maxima extrema 33.7°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 92 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 143, nivosis fere 20 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 86% et 89% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 52, mense Maio 188, per annum totum 1 416 relatis.[5]
Incolae notissimi
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Dee, custos collegii et vir eruditus
- Ioannes Dalton, chemicae peritus, mathematicus, physicus
- David Lloyd George, primus minister Britanniarum Regni inter primum bellum mundanum[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~; F. Ferrari, Lexicon geographicum, 1667
- ↑ "Mancunium, -ii (n.)" in J. Riddle, T. Arnold A Copious and Critical English-Latin Lexicon, London, 1847, revised C. Anthon, New York, 1849
- ↑ A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979); Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594). Mameceastra, Mantio, Manucium sunt formae aut erroneae aut minime Latinae.
- ↑ "in bibliotheca urbis Manchestri Rylandiana": Otto Schroeder, Novae comoediae fragmenta in papyris reperta exceptis Menandreis. Kleine Texte für Vorlesungen und Übungen, 135 (Bonnae: A. Marcus und E. Weber's Verlag, 1915), p. 58, in commentario de manuscripto Pap. Ryland. 16.
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.
- ↑ Ad Chorlton super Medlock natus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Mamucium" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 409-410
- "Manchester" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 54
- Raymond Holden, "Dead-end street? Hard truths about life in a 'forgotten' Manchester neighbourhood" in The Guardian (20 Iunii 2016)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mancunium spectant. |
Lege Μαγκούνιον ("Mancunium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |