Jump to content

Salvianus

E Vicipaedia
(Redirectum de Salvianus Massiliensis)
Wikidata Salvianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 400; Augusta Treverorum
Obitus: 470; Massilia
Patria: Roma antiqua

Salvianus dictus Massiliensis (natus circa anno 400 in Germania Inferiore, obiit circa anno 470) fuit scriptor librorum christianorum saeculo V in Gallia, praecipue in Massalia.

Circa annum 400 vel Coloniae Agrippinensis vel Augustae Treverorum nobili familia natus in hac urbe principali apud optimos magistros cum litteris studuit tum ius edidicit. Christi autem religioni sive a parentibus acceptae sive prima aetate susceptae certe iam favebat ubi Palladiam puellam a paganis parentibus ortam uxorem duxit, soceroque Hypatio et socrui Quietae valde displicuit eum caram filiam paulo post ad fidem christianam convertere eique persuadere ut secum circa annum 425 Insulam Leronem migraret ubi auctore et duce sancto Honorato religiosissimi homines eo tempore considebant perfectam vitam procul a saeculo actum. Nec fuit iam per septem annos ullum inter eos commercium, utque primum audivit Salvianus uxoris parentes christianam religionem suscepisse, ad socerum Hypatium verbis amantissimis scripsit (quae est quarta e servatis eius epistulis) se uxoremque Palladiam filiolamque Auspiciolam ardenter in gratiam cum eo redire cupere.

Lerone autem non tantum cum sancto Honorato, qui anno 427 episcopus Arelatensis factus est, sed etiam cum sancto Hilario, qui anno 430 priori Arelate successit, sanctoque Eucherio, qui ab anno 434 Ecclesiae Lugdunensi praefuit, nonnullisque aliis praestantissimis viris eius temporis consuetudinem iunxit. Nec parvi fuit apud tantos viros eius eruditio, ita ut ei traditi sint discipuli duo sancti Eucheri filii Veranus, postea episcopus Vintiensis, et Salonius, qui aliquot annis post episcopus Genavensis electus est. Quibus etiam puberibus et disciplina perfunctis familiarissime uti perrexit.

Circa autem annum 430 Massiliae consedit presbyterque Ecclesiae eius urbis factus est, deinde usque ad mortem suam post annum 470 ibi mansisse putatur, ita ut vir Massiliensis a posteris habitus sit.

Multos autem insignes libros eum composuisse Gennadius Massiliensis dicit, e quibus nobis non plura sunt tradita quam duo tractatus et novem epistulae. Librum enim Ad Ecclesiam adversus avaritiam inscriptum, quem sub nomine Timotheo edidit, legere etiamnunc possumus, in quo christianos hortatur ut bona sua Ecclesiae legent. Clarior vero apud posteros fuit alter servatus liber, vel De gubernatione Dei vel De praesenti iudicio inscriptus, in quo Romanos Dei decreto a barbaris victos esse contendit ut pœnas morum depravatorum suorum sufferrent, cum ipsi barbari quamquam vel pagani vel haeretici multo honestiores se ostenderent. In quo libro, paulo post annum 439 composito et discipulo suo Salonio episcopo dedicato, hominis testimonium accipere possumus qui in Gallia tempore Imperii Romani dissoluti vivebat.

Nexus interni