Jump to content

Varegi

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Waregi)

Varegi[1] vel Varaegi[2] seu Waregi[3] (Ruthenice antiqua Варѧзи) sive Varangi[4] (Graece Βάραγγοι), e Nordico antiquo Væringjar, fuere populi, mari Baltico adiacentes.[5]

Varegi in Imperio Romano Orientali (pictura e chronica)

Secundum opinionem dominantem, Varegi (Варѧзи) vocabulum in litteris Ruthenicis antiquis ad saeculum tredecimum fuit nomen commune pro navigatoribus atque mercatoribus bellicosis Scandinavicis,[6] i.e. Viccingis.[7] Ut Nicolaus Kostomarov explicavit, Varegi vel Varangi (Varingiar), imperatoribus Byzantinis apparentes, e patria sua ad Graeciam per Rutheniam transgredientes (et flumina ut via sua utentes), facti sunt primi Scandinavorum Ruthenis noti, incolae paeninsularum Scandinavicarum, idcirco nomen eorum statale a Ruthenis in denotationem pro omnibus incolis paeninsularum Scandinavicarum et dein etiam pro omnibus incolis Europae Occidentalis transformatum est.[8] Aliqui autem Varegos non (solum) Scandinavos, sed (etiam) Slavos (nempe Vagrios iuxta litus meridianum maris Baltici habitantes) esse putant.[9][10] Opiniones aliae etiam exstant.[11]

Mentio prima Varegorum in annalibus Ruthenicis antiquis connecta est cum legenda de "vocatione Varegorum" (cum Rurico[12] duce). Opiniones de contributione Varegorum illorum ad creationem civitatis Ruthenicae (Russicae) antiquae tam controversae sunt quam sententiae de origine eorum: alii Varegos ut conditores veros civitatis illius aestimant, alii tamen pondus Varegorum in hac re negant.[11] Saeculis ab nono ad undecimum Varegi in Ruthenia satis multi fuere, aut in exercitu ducali milites (duces Kiovienses Vladimirus I Magnus et Iaroslaus I Sapiens nonnumquam catervas conducticias Varegorum invitaverunt, quibus in bellis utebantur) aut in via "ex Varegis ad Graecos" mercatores, in societate Slavica celeriter assimilatione affecti.[13]

  1. "Varegi": [1], [2], [3].
  2. "Varaegi": [4], [5], [6].
  3. "Waregi": [7], [8].
  4. "Varangi": [9].
  5. "Per Waregos Russi intelliguntur quicquid nationum mari Balthico adjacet, Finnos, Suecos, Livos, Russos, Vandalos." (Georgii Hornii Orbis imperans seu Tractatus de XIII orbis imperiis..., Lugduni Batavorum, 1668, p. 246)
  6. "Варяги" in Dictionario illustrato encyclopaedico novo (Новый иллюстрированный энциклопедический словарь, В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда et al. edd. Moscuae: Большая Российская энциклопедия, 2001. ISBN 5-85270-259-5)
  7. Алексеев А. Викинги, варяги, Русь (Наука и жизнь, №5, 2008)
  8. Костомаров Н.И. Варяги (из примечаний)
  9. Перевезенцев С.В. Кто такие варяги?[nexus deficit]
  10. "...uidentur itaque mihi Rutheni ex Vuagrijs, seu Vuaregis potius, principes suos euocasse..." (Rerum Moscoviticarum Commentarii Sigismundi Liberi Baronis in Herberstain, Neyperg & Guettenhag, Basileae, 1571, p. 3)
  11. 11.0 11.1 Горский А. В дыму варяжских баталий (Вокруг света, №10 (2853), 2011)
  12. "RURICUS, conditor Monarchiae Russicae." (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, tomus IV., p. cv)
  13. "Варяги" in Encyclopaedia Sovietica Magna editionis tertiae

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]