Jump to content

Aetas lapidea

E Vicipaedia
Punctus missilis obsidiano? factus

Aetas Lapidea fuit diuturnum tempus praehistoricum, in quo homines solebant instrumenta ex lapidibus facere.

Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silex (Anglice: flint) et chert assulis conformata sunt ut adhiberentur instrumenta sectionis et armorum telorumque. Basaltes et cos adhibita sunt instrumenta molita, sicut quern-stones (Anglice). Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum, et aliae materies late adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ut homines fictilia facerent. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem Aetatem Chalcolithicam seu Cupream, Aetatem Aeneam, et Aetatem Ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Finit cum evolutione agriculturae, domesticatione quorumdam animalium, et facultate aeris cuprei fundendi ut metallum fiat. Appellatur "praehistorica" cum humanitas nondum coepisset scribere—res necessaria pro historia.

Archaeologi terminum Aetatem Lapideam primum usi sunt ut designent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Iens Iacobo Worsaae anno 1859, dum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, opere anno 1851 coepto[1]; usitata autem divisio hodierna, in tempora Palaeolithicum, Mesolithicum, Neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt.

Chronologia

Systema aetatum trium humanam technologiae praehistoriam dividit in tempora tria:

Nova aetates subaetatesque additae sunt dum nova inventa archaeologica facta sunt, et varia proposita evoluta sunt ut conditiones in variis locis describerentur.

Ecce hodiernior Aetatis Lapideae periodizatio, a Tempore Palaeolithico ad Tempus Neolithicum in systemate sequenti, quod fines epocharum in temporali geologiae mensura transit:

Vide etiam

Varia instrumenta lapidea

Notae

  1. Worsaae, Jens Jacob Asmussen, Encyclopædia Britannica, 2008, Encyclopædia Britannica Online (inventum 11 Aprilis 2008).

Nexus externi