Jump to content

Aetas lapidea

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Acies sagittae ex obsidiano facta

Aetas lapidea[1] fuit diuturnum tempus praehistoricum, cum homines instrumenta ex lapidibus facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silice et chert? caelata sunt arma aliaque secandi instrumenta. Basaltes et cos adhibita sunt ad molendum, sicut lapis molaris. Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum et aliae materies passim adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ad fictilia facienda. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem aetatem chalcolithicam seu cupream, aetatem aeneam et aetatem ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Denique homines agros colere, animalia mansuefacere, et metalla ex aere fundere coeperunt. Haec aetas praehistorica appellatur, cum humanitas nondum coepisset scribere, quae res necessaria est ad res gestas memoriae prodendas.

Archaeologi termino aetate lapidea primum usi sunt, ut designarent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Ioanne (Jens) Iacobo Worsaae anno 1859, cum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, quod opus anno 1851 coeptum est[2] ; usitata autem divisio hodierna, in tempora palaeolithicum, mesolithicum, neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt, successioque phasium inter regiones culturaeque quam maxime differt.

Aetas lapidea in archaeologia

[recensere | fontem recensere]

Temporalis huius aetatis ambitus est ambiguus, controversus, et regione variabilis. Nonnulli greges, technologiam metalli liquefacti numquam evolventes, reapse in Aetate Lapidea manebant donec culturis technologice evolutis occurrerent; hoc autem tempus habetur coepisse abhinc annorum millio circa 2.5, cum primi fabricatores instrumentorum hominidae in Africa viverent, probabilissime Australopithecus garhi.

Systema aetatum trium humanam technologiae praehistoriam dividit in tempora tria:

Novae aetates subaetatesque additae sunt dum nova inventa archaeologica facta sunt, et varia proposita facta sunt ut condiciones in variis locis describerentur.

Ecce hodierna aetatis lapideae periodizatio, a tempore palaeolithico ad tempus neolithicum in systemate sequenti, quod fines epocharum in temporali geologiae mensura transit:

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce kivikausi. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ephemeris 7 Decembris 2007; Nuntii Latini 19 Octobris 2007.
  2. Worsaae, Jens Jacob Asmussen, Encyclopædia Britannica, 2008, Encyclopædia Britannica Online.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Varia instrumenta lapidea.
Hodiernum Awash Flumen Aethiopiae, proles Palaeo-Awash, fontis sedimentorum in quibus veterrima mesolithici instrumenta rustica inventa sunt.
  • Lawrence, Barham, et Peter Mitchell. 2008. The First Africans: African Archaeology from the Earliest Toolmakers to Most Recent Foragers. Oxoniae: Oxford University Press. Cambridge World Archaeology.
  • Belmaker, Miriam. 2006. Community Structure through Time: 'Ubeidiya, a Lower Pleistocene Site as a Case Study. Dissetatio Universitatis Hebraicae Hierosolymitanae.
  • Clark, J. Desmond (1970). The Prehistory of Africa. Ancient People and Places, Volume 72. Novi Eboraci et Vasingtoniae: Praeger Publishers 
  • Deacon, Hilary John; Deacon, Janette (1999). Human beginnings in South Africa: uncovering the secrets of the Stone Age. Walnut Creek, Californiae: Altamira Press 
  • Rogers, Michael J.; Semaw, Sileshi (2009). "From Nothing to Something: The Appearance and Context of the Earliest Archaeological Record". In Camps i Calbet, Marta; Chauhan, Parth R.. Sourcebook of paleolithic transitions: methods, theories, and interpretations. Novi Eboraci: Springer 
  • Schick, Kathy D.; Nicholas Toth (1993). Making Silent Stones Speak: Human Evolution and the Dawn of Technology. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0671693719 .
  • Shea, John J. (2010). "Stone Age Visiting Cards Revisited: a Strategic Perspective on the Lithic Technology of Early Hominin Dispersal". In Fleagle, John G.; Shea, John J.; Grine, Frederick E. et al. Out of Africa I: the First Hominin Colonization of Eurasia. Dordrecht, Heidelberg, Londinii, Novi Eboraci: Springer. pp. 47–64 .

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]