Jump to content

Ovum Columbianum

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Redactio 13:48, 15 Decembris 2017 a conlatore Laurentianus (disputatio | conlationes) facta (cur fecerit)
Columbus in convivio a detractoribus lacessitus. Adumbratio Gulielmi Hogarth.

Illud Ovum Columbianum sive ovum Columbi (Hispanice huevo de Colón) est celebre dictum (figura quaedam ad proverbium proxime accedens), quod apud plurimas nationes invenitur. Monet, quod res, quae fieri non posse credantur, facillime perficiuntur, cum primum inventus et ad oculos demonstratus est modus.

Quod dictum ortum esse videtur ab illo exemplo, quod de Christophoro Columbo narrari solet:

Inventa America vir quidam cum Columbo aliisque nobilibus Hispanicis in convivio accumbens, ut de fama felicissimi hospitis detraheret, statuit fieri non potuisse, quin Americam nemo nondum invenisset. Columbus autem quaesivit a cenantibus, num possent efficere, ut ovum recte staret. Ceteris negantibus Columbus ovum quoddam assumpsit imamque partem eius leviter in mensam impegit, quo facto facillime ad perpendiculum constituit. Omnibus stupentibus Columbus rogavit, utrum facilius esset ovum sistere an Americam invenisse.

Bibliographia