Disputatio Usoris:Laurentianus
Salve, Laurentiane!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!Mattie (disputatio) 16:43, 5 Iulii 2012 (UTC)
supplendum
[fontem recensere]Laurentius. Admiror te callidissimum latinate. Mihi autem multa et plena studendae sunt latinatis. Quaeso, amabo te, ut fidelior ad fontem quam possis esse. In memoria habe, aliis te prout exemplar sequaris. Quam potest, habeamus bonam fidem. Tibi, novus es hic et mos wikipaediae nobis est.--Jondel (disputatio) 10:02, 25 Iunii 2014 (UTC)
- ... nescio an bene intellegi, sed volo addere: tu etiam Vicipaedianus es. Mores Vicipaediae et tibi constituere oportet :) Andrew Dalby (disputatio) 12:02, 25 Iunii 2014 (UTC)
Indices praefecturarum Francicarum
[fontem recensere]Ave Laurentiane, tibi gratias ago propter venturam paginarum Indicibus praefecturarum Francicarum dicatarum optimam mutationem . --Helveticus montanus (disputatio) 10:35, 25 Iunii 2014 (UTC)
Laurentianus, latina tua mihi admodum adiuvat discendum etiam emendes aliis partes si tibi placeat ad idoneum videris.--Jondel (disputatio) 01:39, 17 Iulii 2014 (UTC)
Wow, your changes make it so easy for me to read and, reinforce my grammar. Good job!!Jondel (disputatio) 06:01, 11 Augusti 2014 (UTC)
Obstruxi et iam deobstruxi editorem Mabelinam: lege si vis, o amice, disputationem. Observabimus ... Andrew Dalby (disputatio) 15:11, 6 Septembris 2014 (UTC)
- Spero tibi non displicere insertionem istius nexús. Rationem, ob quam tu iam deleveras, nescivi. Utilitatem (certe modestam) vidi quando inter nexus apud Anglos visibiles repperi.
- Mihimet ipso tibique suadeo observationem per aliquas dies operum eius usoris tacitam, sine ira et studio. Andrew Dalby (disputatio) 08:57, 7 Septembris 2014 (UTC)
- Bene est, mi Andrea. Gratias ago tibi maximas, quod feliciter disputationem cum Mabelina iniisti. Id quod mihi non contigisse videtur. Faciam igitur, ut suasisti. Laurentianus (disputatio) 11:58, 7 Septembris 2014 (UTC)
Observabis, mi Laurentiane, illam paginam hoc tempore protectam. Iam multi Vicipaediani de Donaldo Adamson laborant! sed, protectione sublevata, neque meipsum neque te ab emendationibus eventualibus diutius dissuadere volo :) Andrew Dalby (disputatio) 09:21, 18 Septembris 2014 (UTC)
Looking for a latinist
[fontem recensere]Hello Laurentianus. Thanks for your help, appreciate it. I tried a standard OCR program to digitalize but it did an awful job, which made me use the Google Books OCR by copying the whole text from it an then organizing everything. The Google Books OCR does a pretty good job for latin alphabets but doesn't work for Greek. On the seven Greek passages, I copied the two shortest ones by hand, managed to find another here, found some of the others only on pictures from Google Books or nothing. For now I just dropped those ones, but maybe there is another way. Send me an email at knoisette [at] gmail [dot] com and I send you the file with all the Latin notes. Cheers, --186.203.219.211 16:15, 19 Octobris 2014 (UTC)
Hus
[fontem recensere]Salve, Laurentiane! Vide, s.t.p., id quod ad Disputatio:Iohannes Hus scripsi, et adde si vis. Andrew Dalby (disputatio) 09:28, 1 Iulii 2015 (UTC)
Motum tuum revocavi. Da veniam, mi Laurentiane! Titulus quod scripsisti contra mores Vicipaediae scribitur. Ut Iacobus noster in Taberna monuit, si hanc morum maiorum mutationem accipimus, titulos fortasse mille mutare oportebit. Si id suadere vis, necesse erit longius disputare ...! Andrew Dalby (disputatio) 12:35, 3 Decembris 2015 (UTC)
- Salve, mi Andrea! Melius erat, meliusque erit prius disputare quam mutare generalia. Disputatione autem nostra certe valde delectatus sum, neque iam dubitans, quin profuturum sit sensui suo locum dare. Licet primo erraverimus, nonnullos offensionis lapides tetigimus. Aut serius aut citius inveniemus solutiones. Vale. Laurentianus (disputatio) 14:55, 3 Decembris 2015 (UTC)
De versionibus verborum MediaWiki
[fontem recensere]Ut iam scis, mi Laurentiane, de hac re haud bene scio. Memini autem me olim apud hunc situm versiones addidisse et mutavisse. An vis ibi ire et tu? Tempta! Dic mihi si aliquid utile ibi facere potueris ... Andrew Dalby (disputatio) 20:20, 13 Decembris 2015 (UTC)
- Gratias tibi ago maximas, mi Andrea. Iam adii locum, quem nominasti. Ut primum plura expertus ero, tibi dicam. Vale. Laurentianus (disputatio) 23:40, 13 Decembris 2015 (UTC)
- Bene! Si paginam disputationis amici UV inspicis, videbis id quod nuper ad hanc rem scripsit ille. Andrew Dalby (disputatio) 09:50, 14 Decembris 2015 (UTC)
De iubilaeo Vicipaedianorum
Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:
- Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
- Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
- Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?
Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:55, 1 Ianuarii 2016 (UTC)
Hadrianus van de Venne
[fontem recensere]Vide disputationem: explicationem scripsit. Gratia tibi ago propter auxilium tuum. --Maria.martelli (disputatio)