Phi
Appearance
Phi (indecl., n.; Graece: φεῖ sive φῖ) est vicesima prima abecedarii Graeci littera, cuius scriptura aliquatenus variat. Phi maiusculum non nisi paululum (Φ et Φ) variat, sed phi minusculum circulo dimidiato (φ), laqueo aperto (φ) et laqueo clauso (ϕ) scribi potest.
De usu et significatione phi
[recensere | fontem recensere]- In Graeca antiqua, phi phonum aspiratum significat, quod hodie in systemate API [pʰ] notatur et mutam bilabialem surdam aspiratam significat. In Graeca moderna, phi fricativam labiodentalem surdam [f] significat.
- In phonetica et phonologia, φ est symbolum IPA fricativae bilabialis surdae.
- In systemate numerali Graeco, φ' numerum 500, ˏφ autem 500 000 designat.
- In mathematica, phi numerum irrationalem significat, quo sectio aurea definitur.
- In mathematica phi functionem quoque significat quae numeros primos minus quam numerus datus comptat: φ(4) = 2 quod 2, 3 sunt numeri primi < 4; functionem Euler describit.