261
Appearance
Annus 261 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 1 a.C.n. · millennium 1 · millennium 2 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 · saeculum 3 · saeculum 4 |
Anni: | (260) · 261 · 262 · 263 · 264 · 265 · 266 · 267 · 268 · 269 · 270 · (271) |
261 = CCLXI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 261 legas, vide 261 (numerus).
Eventa
[recensere | fontem recensere]- 1 Ianuarii - Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus IV et Lucius Petronius Taurus Volusianus consules creati sunt.
- Marcus Cassianus Latinius Postumus usurpator nunc ut in provinciis Germanicis in Gallia Hispania Britannia imperator acceptus est, sed nondum bellum contra Gallienum imperatorem coepit. Caput eius imperii Colonia Agrippina fuit; consules senatum praetorianos proprios creavit; provincias ad Rhenum sitas contra Germanos defendit.
- Macrianus usurpator Pisonem contra Valentem proconsulem Achaeae misit, qui eius usurpationem non adiuvit. Piso Thessaliae imperator proclamatus a Valente, qui tum ipse purpuram sumpsit, necatus est. Paulo post Valens usurpator a militibus suis caesus est.
- Autumno - Manius Acilius Aureolus, dux militum Gallieni, Macrianum cum patre Macriano vicit et necavit.
- Autumno - Titus Iunius Fulvius Quietus usurpator, frater Macriani Edessae cum Ballista praefecto praetorio a Septimio Odaenatho, legato Syriae, obsessus, captus, necatus est.
- post 30 Octobris - Lucius Mussius Aemilianus praefectus Aegypti post interitum Quieti imperator acclamatus est, Memore, qui frumento ex Aegypto parando praepositus erat, adiuvante. Inde Roma a frumento Aegypti excludebatur.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
[recensere | fontem recensere]- Piso usurpator.
- Valens usurpator.
- Macrianus usurpator.
- Titus Fulvius Macrianus, pater Macriani et Quieti usurpatorum.
- Titus Iunius Fulvius Quietus usurpator.
- Ballista praefectus praetorio.