Abbatia B.M.V. de Runa
Abbatia B.M.V. de Runa[1] (Theodisce: Stift Rein; annis inter 1959 et 1990 Stift Rein-Hohenfurth) ordinis Cisterciensis in Styria in Austria sita est Gratwein-Straßengel haud procul ab Graecio. Communismo saeviente cum monachis Bohemicis Abbatiae B.M.V. de Altovado (Vyšší Brod) annis inter 1959 et 1990 unita erat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Marchio Styriensis Leopoldus I conventum condi iussit anno 1129. Id factum est Bernardo Claraevallensi vivo. Nostris diebus istius ordinis antiquissimum monasterium est cuius traditio (fere) numquam interrupta est et nunc floret. Immo conventuales ipsi olim monasteria nova quattuor erexerunt: anno 1138 Sittici (Stična) in Slovenia, anno 1146 Hilariae (Wilhering) apud Lentiam, anno 1444 Novostadii et anno 1620 Schlierbach in Austria Superiore.
Secundum bellum mundanum confiscationem atque ablationem effecit, antequam anno 1945 vita monachica restitui posset. Annis 1950 Gymnasium Carneri, quod dicebatur, in aedibus institutum est cui annis 1970 hospitium meritorium additum est. In pristinis lactariorum stabulis institutum artibus dedicatum Universitatis technicae Graecensis invenitur.
Apparatus
[recensere | fontem recensere]Ecclesia annis inter 1738 et 1747 in formam Barocam reddita est. Iosephus Adamus de Mölk picturas udo illitas pulchras anno 1766 fecit. Altaris privilegiati imaginem autem anno 1779 Martinus Ioannes Schmidt pinxit. In crypta invenitur sepulcrum ducis Ernesti Ferrei († 1424). In conventuali aedificio habemus bellum Conclave reverentiae et sic dictam Aula lapideam. Capella Sanctae Crucis anni 1406 est. Ambitus autem post annum 1600 reconstitutus est et Conventus novus cum columnis anno 1628 natus est. Omni dominica in albis festum magnum (Schlüsselfest) indicitur. Maximi momenti bibliotheca abbatialis est.
Abbatia de Runa intrinsecus et foras omnibus aedibus suis Baroca est, qua arte Austria gaudenter abundat. Attamen in excavationibus etiam nonnulla vestigia gothica, romanica et romana in situ reperta sunt. Conventuales nunc praeter laborem in claustris faciendum paroecias in circumstantiis curant et iuvenes docent.
Praepositi saeculis XX et XXI
[recensere | fontem recensere]- Franiscus Salesius Bauer, 1900–1909
- Ernestus Kortschak, prior regens 1909–1912
- Eugen Amreich, 1912–1931
- Ernestus Kortschak, 1931–1945
- archiepiscopus Ferdinandus Pawlikowski, administrans
- Fredericus Pfennigbauer, 1949
- Tecelinus Jaksch 1949–1954, abbas administrans (1925-1954 abbas de Altovado)
- Aelredus Pexa, 1954–1971
- Paulus Rappold, 1973–1986 (ex anno 1971 prior administrans; demissus est)
- Gregorius Henckel-Donnersmarck, prior, 1986–1991 (oeconomica sanavit)
- Paulus Kamper, 1991–1994, prior administrans
- Robertus Beigl, 1994–1996 (†)
- Petrus Steigenberger, 1996–2008
- Philippus Helm, 2009–2010 administrator
- Christianus Feurstein, 2010–2015
- Philippus Helm, a mense Septembri 2018
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rappold, Paulus OCist (ed.): Stift Rein 1129–1979. 850 Jahre Kultur und Glaube. Festschrift zum Jubiläum, Runae 1979
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam B.M.V. de Runa spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |