Acetylcholinum
Acetylcholinum[1] sive acetylocholinum[2] est substantia chemica organica cum effectu neurotransmissoris systematis nervosi et centralis et peripherici. Eius nomen ex structura chemica derivatur; id enim ester ex acido acetico et cholino est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Saeculi 19 parte secunda investigationes effectuum Amanitae muscariae fungi ad functiones corporis physiologicos organorum descriptae sunt[3]. Vero, acetylcholini ipsius et nomen et significatio non prius ab anno 1914 a Erwins proposita est[4], ut anno eodem ab Dale relationis inter muscarinum et functionem acetylcholini[5]. Acetylcolinum "synthetic muscarine" (muscarinum syntheticum) aestimatum est; uno tempore ad "nicotine" action (actionem nicotinicam) mentio facta est. Tum autem destinctio clara inter actiones et muscarinicas et nicotinicas ad id tempus incerta erat.
Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Acetylcholinum, formula summarum C
7H
16NO
2, est substantia chemica organica, molecula cholini, quae ester cum grege acetyli (ex acido acetico s. acido ethanoico) format.
-
Acetylo cholinum
Systema cholinergicum
[recensere | fontem recensere]Systema cholinergicum est summa structurarum, quibus synapses cholinergicae vel receptoria cholinergica insunt.
- Synapsis chemica vocatur cholinergica, si neurotransmissor eius est acetylcholinum,
- Receptorium neurotransmissoris vocatur cholinergicum, si neurotransmissor eius est acetylcholinum.
Inveniuntur in mammalia in eorum systemate nervorum et centralis et peripherico. In corporis peripheria acetylcholinum est
- mediator principalis motuum muscularum (transmissione ab nervo ad musculum).
Intra systema nervosum centrale greges tres transmissionis cholinergicae descripti sunt:
- neurona motorica, imprimis intra medullam spinalem,
- interneurona intra striatum, corticem cerebri, hippocampus, velut
- neurona proicientia intra medullam spinalem et partis basalis telencephali.
Medicamenta anticholinergica
[recensere | fontem recensere]Non pauca medicamentorum effectus anticholinergicos ostendunt, i. e., quod effectus cholinergicos inhibent vel supprimunt.
Demonstratum est imprimis in senectute usum medicamentorum cum effectibus anticholinergicis periculosum esse: Periculum dementiae crescit[6].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Historia
[recensere | fontem recensere]- Schmiedeberg O., Koppe R.: Das Muscarin. Das giftige Alkaloid des Fliegenpilzes (Agaricus Muscarius L.) 1869, Lipsia. Verlag Vogel
- Erwins A. J.: Acetylcholine, a new active principle of ergot. Biochemical Journal 1914, 8:44
- Dale H. H.: The action of certain esters and ethers of choline, and their relation to muscarine. J. Pharmacacol. Exp. Ther. Mai 1914, 6: 147-90
Dementia effectibus contra acetylcholinum
[recensere | fontem recensere]- Coupland C. A. C., Hill T., Dening T., Morriss R., Moore M., Hippisley-Cox J.: Anticholinergic Drug Exposure and the Risk of Dementia: A Nested Case-Control Study. JAMA Internal medicine Iun 2019, 179(8):1084-93, doi:10.1001/jamainternmed.2019.0677