Acharnenses
Acharnenses (Graece Ἀχαρνῆς) est comoedia Aristophanis primum 425 a.C.n. in certaminibus Lenaeis acta. Tertia est quam scripsit, prima quam servavimus[1]. Hoc anno Aristophanes palmam rettulit, secundas Cratinos, tertias Eupolis. In hac fabula ut in multis aliis pacis causam auctor agit - septimum iam annum bello Peloponnesiaco Athenienses tum vexabantur - et demagogos popularis factionis vituperat. Acharnenses erant incolae magni demi rustici Atheniensium civitatis quorum agri quotannis vere a Lacedaemoniis vastabantur[2]ː ultionis cupidi ad bellum inexpiabile cives suos incitabant. Poeta tragicus Euripides quoque in hac fabula comparet cuius tragice dicendi genus comice imitatur Aristophanes.
Summarium
[recensere | fontem recensere]Dicaeopolis ("Iustacivitas") primus ad concilium populi, ecclesiam a Graecis dictam, mane advenit. Cives suos res publicas negligentes et magistratus tardius advenientes vituperat. De pace enim componenda agere cupit quia iamdiu e rure profugus intra moenia urbis miseram vitam agit. At Amphitheus ("Semideus") qui cum Lacedaemoniis indutias faciendas proponere vult iussu praeconis expellitur. Deinde legati e Persis reduces et aurum pollicentes "oculum regis" Pseudartaban in consilium introducunt. Qui Persice loqui simulatː at unus ex eunuchis Dicaeopoli bene notus cinaedus Atheniensis manifestus est. Mox legatus e Thracia redux auxilia a socio Sitalce missa laudat, qui tamen latrones potius quam milites esse videntur. De civitate sua et democratia desperans Dicaeopolis tum per Amphitheum sub liquoris in laguncula inclusi forma indutias triginta annorum sibi uni omissa cetera civitate a Lacedaemoniis impetrat.
In vicum suum igitur ei tranquille redire licet ubi Dionysia rustica celebrare incipit. Tum vero senes Acharnenses (e quibus chorus constat) eum ut patriae proditorem dilacerare volunt. Dicaeopolis saccum carbonis rapit atque eum cultro transfixurum minatur nisi causam capitis agere sibi liceat (quae parodica imitatio scaenae cuiusdam Telephi Euripidei cognoscitur ubi Telephus Orestem obsidem rapit). Ut miserationem moveat Dicaeopolis primum ad Euripidem contendit atque pannos ceterumque supellectile miserandum Telephi mendici poetam rogat. Quo apparatu oratione ostendit quam ex futili causa bellum ortum esset ob Aspasiam aliaque scorta et quanto emolumento paucis iuvenibus esset dum ipsis Acharnensibus iam senioribus detrimento et molestiae est[3]. Militi glorioso Lamacho tum eum increpanti fortiter respondet et in fine a choro absolvitur[4]. Sequitur parabasisː coryphaeus poetae merita extollit et levitatis Athenienses incusat[5].
Dicaeopolis nundinas privatas in agro suo facit ad quas Atheniensium hostes accedere possunt quoniam ille locus iure indutiarum exceptus est. Primus venit vir Megarensis esuriens[6] qui duas filiolas suas in porcellarum speciem permutatas vendere cupit. Ipse salem et allium quaerit, quae merces ante bellum ab ipsis Megarensibus in primis vendebantur. Ita Aristophanes Atheniensibus ostendit non eos tantum bello laborare. Vis comica huius scaenae e Megarica dialecto imitata nascitur[7]. Deinde incedit vir Boeotius et ipse Dorice loquens et omni genere ciborum abundans. Aliquid quod in Boeotia desit emere cupit. Postremo sycophantam (hoc est delatorem) ligatum et in cista involutum secum in Boeotiam refert. Delatores enim Athenis maximum malum esse existimabat poeta.
Ne stillicidium quidem pacis suae cum quoquam communicare patitur nisi cum quadam femina quae nocte matrimonio proxima maritum domi manere cupitː etenim solae feminae culpa belli carent. Tum Lamachus qui Choarum (Latine Congiorum) ferias celebrare in animo habebat ad limitis custodiam mittitur. Sorti ingemit et arma induit dum epulum eximium sibi parat Dicaeopolis illis mercibus quas a Boeotio emit. Mox ipse ad Choas celebrandas proficiscitur. Lamachus non multo post redit vulneratus et doloris impatiens, simul Dicaearchus victor (celerrime omnium congium vini siccavit) ex epulo redux et duabus puellis fultus velut triumphans domum suam petit et vicinum Lamachum crudeliter deridet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Revera illae tres primae comoediae sub nomine Callistrati certaverunt (vide argumentum antiquum).
- ↑ Thucydides, Historiae II.19-20.
- ↑ Versus 490-556.
- ↑ Versus 557-627.
- ↑ Carolus Rehdantz, De parabasi in Aristophanis Acharnensibus commentatio, Magdeburg, 1862
- ↑ Edictum 'Megarense' quod potius quam abrogare anno 431 a.C.n. bellum gerere maluit Pericles merces Megarensium a mercatu Athenarum et sociorum prohibebat. Quin etiam ineunte bello Athenienses Nisaea, portum Megarensium, occuparunt atque civitatem oeconomice obsidebant (Thucydides IV.66sqq.).
- ↑ Versus 725-835.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- François-Xavier Ajavon, "Aristophane : le discours pacifiste militant et ses limites", Le Philosophoire 2005ː 89-113
- F. Allègre, "La composition du prologue des Acharniens", Revue des Études Grecques, 1910ː 115-130
- Christopher Carey, "The purpose of Aristophanes' "Acharnians"", Rheinisches Museum für Philologie, 1993ː 245-263.
- Gwendolyn Compton-Engle, "From Country to City: The Persona of Dicaeopolis in Aristophanes' "Acharnians"", The Classical Journal, 1999ː 359-373
- Anne de Cremoux, La cité parodique : études sur les "Acharniens" d'Aristophane, Amsterdam, A. M. Hakkert, 2011
- Carine Karitini Doganis, "La sycophantie dans la démocratie athénienne d'après les comédies d'Aristophane", Journal des Savants, 2001ː 225-248
- Helena P. Foley, "Tragedy and Politics in Aristophanes' Acharnians", The Journal of Hellenic Studies, 1988ː 33-47.
- Paulette Ghiron-Bistagne, "Un calembour méconnu d'Aristophane : Acharniens 400, Oiseaux 787", Revue des Études Grecques, 1973ː 285-291
- R. M. Harriott, "The Function of the Euripides Scene in Aristophanes' 'Acharnians'", Greece & Rome, 1982ː 35-41
- Christine Hunzinger, "Aristophane, lecteur d'Euripide" in Actes du 10ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 1er & 2 octobre 1999, 2000ː 99-110
- Ghislaine Jay-Robert, "L'espace chez Aristophane. Exemple des Acharniens, de la Paix, de Lysistrata et des Guêpes", Revue des Études Grecques, 2003ː 418-444
- Danielle L. Kellogg, Marathon Fighters and Men of Maple : Ancient Acharnai, Oxford University Press, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Georges Méautis, "L'épisode d'Amphithéos dans les Acharniens d'Aristophane", Revue des Études Anciennes, 1932ː 241-244
- S. Douglas Olson. Acharnians, commentarium. Oxonii: Oxford University Press, 2002. ISBN 0198141955
- Kenneth Reckford. Aristophanes' Old-and-New Comedy. Chapel Hill, University of North Carolina Press, 1987. ISBN 0807817201
- Rossella Saetta-Cottone, "La parodie du Télèphe entre les Acharniens et les Thesmphories", Methodos, 2004.
- Koen Vanhaegendoren, Die Darstellung des Friedens in den Acharnern und im Frieden des Aristophanes: stilistische Untersuchungen, Hamburgi, 1996
- Pierre Voelke, "Euripide, héros et poète comique. A propos des Acharniens et des Thesmophories d'Aristophane", Etudes de lettres, 2004ː 117-138
- John Zumbrunnen, "Elite Domination and the Clever Citizen: Aristophanes' "Archarnians" and "Knights"", Political Theory, 2004ː 656-677
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus et translatio Francogallica apud Hodoi Elektronikai
- Textus apud Vicifontem
- Berglerus, Stephanus et Dukerus, Carolus Andreas. Aristophanis Comoediae Undecim, Graece et Latine. Lugduni Batavorum: apud Samuelem et Ioannem Luchtmans, 1760.
- The Acharnians apud GreekMythology.com
Acharnenses · Equites · Nubes · Vespae · Pax · Aves · Lysistrata · Thesmophoriazusae · Ranae · Ecclesiazusae · Plutus | |