Alani
Alani[1] (Graece: Ἀλανοί, tr. Alanoí, deductum a verbo Iranico Aryanam[2]) fuerunt gens Iranica et pars confoederationis Sarmatarum.
Historia
[recensere | fontem recensere]Gens Alanorum omnium Sarmatarum gentium diutissime permanebat aliarumque nationum consuetudines introduxit. Dum secundo saeculo a.C.n. in Kazachstania et a boreo-oriente maris Caspii habitabant primo deinde saeculo p.C.n. ad planities inter Rha et Tanais flumina sitas migraverunt.
Anno 372 Alani a Hunnis victi sunt. Pars Alanorum cum Hunnis in migratione sequenti participavit et per Galliam Hispaniamque ad Africam Septentrionalem venit. Pars Alanorum alia autem ad Caucasum migravit, et ibi cum gentibus localibus civitatem Alaniam sui iuris formavit, nonnulla saecula post deletam, invasionis Mongolo-Tartarorum causa. Quia Mongolo-Tatari annis 1238–1239 planities iuxta Caucasum occupaverunt, pars Alanorum relicta ad montes Caucasi medii atque ad Transcaucasiam migravit, ubi cum populo locali mixta est.[3]
Osseti, lingua ad Iranicas pertinenti loquentes, ut progenies directa Alanorum videntur, quum Alani etiam in formatione aliarum gentium culturarumque Caucasi Septentrionalis participaverunt.[3] Inter repraesentes Ossetorum et aliarum gentium origine sua cum Alanis connectarum (Karatchaorum, Balcarorum et Inguschorum) disputationes concertationum plenae de "patrimonio Alanico" nunc exsistunt.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae
- ↑ Cf. Ārya. Vide etiam nomen æллон, tr. ællon, quod in lingua Ossetica gentem antiquissimam significat.
- ↑ 3.0 3.1 Pagina de Alanis Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae
- ↑ Перевалов С. М. Аланы // Российская историческая энциклопедия. Под ред. акад. А. О. Чубарьяна. Т. 1: Аалто — Аристократия. М.: ОЛМА МЕДИА ГРУПП, 2011. С. 220—221.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alemany, Agustí (2000). Sources on the Alans: A Critical Compilation. BRILL. ISBN 90-04-11442-4.
- Bernard S. Bachrach, A History of the Alans in the West, from their first appearance in the sources of classical antiquity through the early Middle Ages, University of Minnesota Press, 1973 ISBN 0-8166-0678-1
- A. B. Bosworth, "Arrian and the Alani" in Harvard studies in classical philology vol. 81 (1977) pp. 217-255 JSTOR
- Ковалевская В. Б. Кавказ и аланы: Века и народы. — М.: Наука (Главная редакция восточной литературы), 1984. — 194 с.
- Кузнецов В. А. Очерки истории алан. — Владикавказ: ИР, 1992. — 390 с. — ISBN 5-7534-0316-6.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanos spectant. |
- Alani in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~