Alfredus Gomolka
Alfredus (vulgo: Alfredus) Gomolka (Vratislaviae natus 21 Iulii 1942; m. 24 Martii 2020) fuit publicus Germaniae vir et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).
Munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam anno 1960 Ysenaci finitam, Gomolka Gryphisvaldiae geographiae atque linguae Germanicae studebat, ab anno 1964 magister laboravit,? et anno 1965 diploma geographiacum? accepit. Tum in universitate Gryphisvaldiae laboravit.? Anno 1971, doctor promutus? est. Ab anno 1979 ad annum 1984, decurio Gryphisvaldiae rerum aquarum et circumiectorum tutelae fuit. Anno 1992, professor Universitatis Gryphisvaldiae factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Gomolka primo annis 1960–1968, cum a factione recederet, sodalis CDU Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) fuit. Anno 1971, iterum ad factionem suam accessit. Anno 1990, primo legatus libere electae Camerae Populi RDG erat, deinde legatus primi senatus terrae Megapolis et Pomeraniae Citerioris electus est, et paulo post etiam primus praeses ministrorum eius terrae. Hunc honorem ad annum 1992 tenuit, anno 1991–-1992 etiam praeses Consilii Foederalis Germaniae fuit. Postquam administrum iustitiae Ulricum Born ut infidelem dimsit, ipse 19 Martii ad honorem deponendum coactus est. (Fuit iurgium de navaliis reipublicae vendendis.) Ad annum 1994 legatus senatus terrae mansit, tum in parlamentum Unionis Europaeae missus est, ubi ad annum 2009 mansit.
Cursus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredus Gomolka spectant. |
Megapolis annis 1934 - 1952
Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)
Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:
Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)