Anastasius Charalampes
Anastasius Demetrii f. Charalampes vel litteris Graecis Αναστάσιος Δημητρίου Χαραλάμπης (natus anno 1862; mortuus die 11 Martii 1949 Athenis), patre ex oppido Calabrytis oriundo, fuit dux militum et vir publicus Graecus.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Anastasius Charalampes apud Academiam Graecaam Militarem studebat et anno 1884 succenturio nominatus est. Anno 1897 centurio factus anno 1897 Bello Graeco-Turcico interfuit. Anno 1908 maior erat, anno 1913 legatus militum nominatus est. Anno 1912/13 Bellis Balcanicis interfuit. Diebus 26 Aprilis usque ad 14 Junii 1917 administer belli et deinde dux militum Graecorum inter primum bellum mundanum fuit. Mense Iulio 1918 se recessit.
Praeses ministrorum unius diei
[recensere | fontem recensere]Cum post bellum Graeco-Turcicum ab anno 1919 ad 1922 perditum praeses ministrorum Petrus Protopapadaces die 10 Septembris 1922 e magistratu pulsus est atque et Constantinus I rex Graecorum et praeses ministrorum Nicolaus Triantaphyllacus seditione die 27 Septembris militum depositi sunt, primo Alexandrum Zaimam seditiosi novum primum ministrum postulaverunt. Qui cum in patria non esset, Charalambes unum diem (29/30 Septembris) officio primi ministri fungebatur. Tum Soterius Crocidas eius successor factus est.