Andrea Nahles
Patria: Germania
Nomen nativum: Andrea Maria Nahles
Familia
Andrea Nahles (nata 20 Iunii 1970 vico Mendig (Rhenania-Palatinatus) rerum politicarum perita Theodisca factionis SPD est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Anno 1989 Nahles maturitatem adepta est et viginti semestra rebus politicis philosophiae litterisque Theodiscis studebat atque anno 1999 probationem accepit. Inter studium etiam adiutrix legati Dietae Foederalis fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Nahles anno 2010 nupsit, anno 2011 filiam peperit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1988 Nahles sodalis SPD est. Annis 1995 - 1999 praeses Iuvenum Socialistarum erat. anno 1998 primo legata Dietae Foederalis electa est. Cum anno 2002 electionem perdidisset, anno 2005 iterum electa est et ad hunc diem legata Dietae Foederalis manet. Annis 2007 - 2009 praeses vicaria SPD fuit. Ab anno 2009 etiam secretaria generalis SPD erat. Die 17 Decembris 2013 Administer Foederalis Laboris in consilio ministrorum Angelae Merkel nominata est[1]. Die 26 Ianuarii 2014 Yasmin Fahimi eius successor secretaria generalis SPD electa est[2]. Anno 2017 iterum legata ad Dietam Foederalem electus est et Thomasio Oppermann praeses fractionis SPD successit[3]. Die 28 Septembris idcirco a magistratu ministri laboris se recessit. Catharina Barley ei pro tempore administra successit. Die 22 Aprilis 2018 praeses factionis suae electa est, postquam Martinus Schulz se recessit. Sed iam die 3 Iunii 2019 se ex officiis omnibus recessit, postquam SPD suffragiis Parlamenti Europaei victa est[4]. Pro tempore ei Manuela Schwesig et Maria-Ludovica Dreyer et Thorsten Schäfer-Gümbel successerunt[5].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Andrea Nahles spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antonius Storch (CDU) |Theodorus Blank (CDU) |Ioannes Katzer (CDU) |Gualterus Arendt (SPD) |Heribertus Ehrenberg (SPD) |Hinricus Westphal (SPD) |Norbertus Blüm (CDU) |Gualterus Riester (SPD) |Franciscus Müntefering (SPD) |Olaus Scholz (SPD) |Franciscus Iosephus Jung (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Andrea Nahles (SPD) |Catharina Barley (SPD, pro tempore) |Hubertus Heil (SPD) | |
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Formulae consilia ministrorum Germaniae spectantes | |