Aria (musica)
Aria (ex Italiana, 'aer') in musica primum fuit quaelibet melodia significans, usitate, sed non semper, a cantore peracta. Vocabulum nunc paene semper adhibetur ad describendam rem in se contentam pro singula voce, plerumque cum adiunctione orchestrae. Fortasse usitatissima ariarum occasio est opera, sed multae ariae movimenta oratoriorum et cantatarum sunt. Compositores etiam arias symphoniacas composuerunt, quae non sunt partes ullius maioris operis, inter quas "Ah perfido" Ludovici van Beethoven nonnullaeque ariae symphoniacae Wolfgangi Amadei Mozart, sicut "Conservati fedele," sunt notissimae.
Notio ariae orta est saeculo quarto decimo, cum vocabulum modum vel genus canendi vel psallandi significavit. Aria etiam rationem melodicam vel exemplar structurae poeticae cantatae, sicut poemata quattuordecim versuum, significare potuit. Vocabulum etiam musicae instrumentali adhibitum est, sed non iam sic adhibetur. Per saecula, ariae se a melodiis simplicibus in figuram rigide conformatam evolverunt. Saeculo septimo decimo, aria in forma ternaria (A–B–A) suscepit; tales res ariae de capite (arie da capo) appellatae sunt. Aria deinde thesaurum operaticum intravit, multas subspecies—inter quas aria cantabilis, aria agitata, aria fortitudinis—evolvens. Ante medium saeculum 19, multae operae tantum sequentia ariarum factae erant, spatio cantuum recitatoriorum imminuto, cum aliae operae (exempli gratia, dramata musica Ricardi Wagner), omnino percompositae essent, nullo spatio ariae simili in se contento aperte viso.
Arietta est aria brevis, plerumque pro vocibus femineis destinata.
Nexus interni
Ariae notabiles
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Definitio ariae et ariettae apud Wiktionary
- The Aria Database, www.aria-database.com