Assagaia
Assagaia[1] telum missile est, brevior hastā, ipsa gravior iaculo, evolutissimā cum laminā. Apud Africanas gentes valde invenitur.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Vox latina "assagaia" mutuata est ex antiquā Francicā voce azagaie (nunc sagaie) aut e Lusicā azagaia aut ex Hispanicā voce azagaya, quae vicissim mutuatae sunt e Batavā Capitensi voce assegai, quae vicissim mutuata est colloquiali ex Arabicā voce az-zaḡāya, mutuata vicissim e Protolibycā voce *zaġāya ("telum" significante).
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Generatim composita, assagaia ligneum fustem et acutam cuspidem resistentiore e materiā ferre potest.
Praehistoria
[recensere | fontem recensere]Assagaiae cuspis est crebro sola pars inventa casū praehistoricarum rerum; ossearum aut e silice (e microlithis).
Designationis genera quae assagaiae cuspidem in fuste figant valde varia et dissimimilium industriarum lithicarum propria in Palaeolithico superiore sunt:
- Assagaiae cuspis scissā basi seu cuspis Aurignaciensis, Aurignacii antiqui propria;
- Rhombica assagaiae cuspis, etiam Aurignacii antiqui propria;
- Assagaiae cuspis planā parte, Solutrii seu Magdalenii superioris propria;
- Striata assagaiae cuspis, Magdalenii medii propria;
- Assagaiae cuspis bifidā basi, Magdalenii medii et superioris propria.
-
Assagaiae cuspides, Magdalenii, in Museo Tolosano (Francice Muséum de Toulouse).
Historica periodus
[recensere | fontem recensere]Assagaiae valde in continente Africā inveniuntur.
Iklwa
[recensere | fontem recensere]Saeculo XIX, Shaka Zuluanus assagaiam mutavit amputando fuste et adampliandā cuspide et efficax telum creavit.[2] Iklwā seu ixwā prospere usi sunt Zuluani[3] et Ndebeles.
-
Madagascariensium assagaiarum collectio Gustavi Iuliani in Museo Tolosano.
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Historia Americae sive novi orbis, Pars 10-13, Volumen 3, ubi dicitur "(...) verum unus ex iis Assagaiam seu clavam ligneam antrorsum acuminatam, manu volvens, (...)".
- ↑ Draken, «Le Napoléon noir», apud histoiredelafrique.fr, die 28 Maii anni 2012 (inspectum die 8 Iulii anni 2012).
- ↑ 3.0 3.1 Lexicon Latinum Hodiernum,, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Zulukaffer, m/f caffaris Zuluanus, m / caffaris Zuluana".
- ↑ Lexicon Latinum Hodiernum,, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Askari, m ascarius, i, m [2016] {miles Africanus muneris Germanici}."
- ↑ Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Almugavari, Hispanis Almogavares (...)".