Jump to content

Associatio Esperantica Silesica

E Vicipaedia
Diribitorium ad Magnoliam in vico Szczawno-Zdrój in Polonia in feriis aestivis Esperanticis anno 2011

Associatio Esperantica Silesica (Esperantice: Silezia Esperanto-Asocio, Polonice: Śląski Związek Esperancki) societas non lucrativa et culturalis cui sedes Vratislaviae in Polonia. Aliquo modo succedebat Unioni Esperanticae Silesicae quae anno 1946 stata est.

Condita est anno 1992 ab Esperantici fautoribus Vratislaviensibus qui consilium ceperant, ut traditio vetusta motionum Esperanticarum in Silesia vigentium revivificaretur et spiritus Europaeus communis magis magisque corroboraretur. Itaque fas sit, ut in Unione Europaea omnes terrae eorundum munerum atque iurum esse, quod Esperantice quoque propellendum atque provehendum.

In animo sodalium sunt haec omnia:

  1. idioma Zamenhofianum propagare tamquam vehiculum communicationis internationalis inter homines sermone diversos commodissimum
  2. argumentum de omnium linguarum atque culturarum valore et nationum sic dictarum minorum pariter atque pro nationibus maioribus
  3. homines certiores facere de inceptis continuatis et terminatis in Silesia de cultus atque humanitatis, scientiarum, ingeniorum rebus lingua Esperantica auxiliante
  4. traditiones familiarum et explorationes genealogicas instigare minoritatum in Europa conservandarum caussa
  5. offerre sodalibus tempora subsiciva quam iucundissima et doctissima

Quotannis tempore aestivo celebrantur in plagis Poloniae meridianis Feriae Esperanticae internationales quae nuncupantur (Internacia Esperanto-Feriado). Anno 2009 Congressus oecumenicus Esperanticus XIX Vratislaviae sodalibus valde succurrentibus fieri potuit sub aegidiis Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum, Unionis Esperanticae christianae internationalis et aliorum gregum Christianorum Esperanticorum. Anno autem 2018 Internationalis Foederatio Esperantistarum Ferriviariorum conventum suum LXX in Polonia habebat, ubi denuo esperantistae Silesici fecundissime operam dabant.

Grex nomine Aurorae hodie iuvenes ad Esperantica allicit duce Constantino Tikhomirov Petropolitano. Anno 2016 congressus iucundus adulescentium sub aegide Associationis iuventutis Esperanticae internationalis celebratus est.

Mense Martio anni 2018 in praesidium electi sunt homines hi, qui omnes Vratislaviae vitam degunt:

  • Theresa Pomorska, praeses
  • Michael Gabor, praeses vicarius
  • Bogumila Kurek, scriba
  • Grażyna Wolikowska, aeraria

Praesidio insuper adhaerent Eduardus Wojtakowski, Maria Heussner et Maria Brylowska. Comissioni observatoriae et rationariae membra sunt Marius Hebdzyński, Bogdan Dembiec, Georgius Stefański. Mense Augusto 2018 sodales ILV in elencho membrorum numerabantur.

Cooperationes diuturnae initae sunt cum Societate genealogica Silesica quae dicitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]