Australasia
Australasia, regio Oceaniae, Australiam, Novam Zelandiam, insulam Novam Guineam, insulasque vicinas in Oceano Pacifico comprehendit. Carolus de Brosses Australasie vocabulum Francicum excogitavit et in libro Histoire des navigations aux terres australes (1756) divulgavit. Quod ab 'ad australem Asiae versus' significatione Latina derivavit, et regionem a Polynesia (ad orientem versus) et Pacifico meridiorientali (Magellanica) distinxit.[1] Maior Australasiae pars super Laminam Indoaustralianam cum India iacet.
Geographia physica
[recensere | fontem recensere]Australasia physiographice Novam Zelandiam, Australiam (Tasmania non exclusa), et Melanesiam comprehendit, quae vicissim in Nova Guinea et insulis viciniis ad septentriones et orientem Australiae in Oceano Pacifico iacentibus consistit. Nomen aliquando ad omnes terras et insulas Oceani Pacifici adhibetur quae inter aequatoren et latitudinem 47° australes iacent.
Plurimum Australasiae in australi Lamina Indoaustraliana parte iacet, ab Oceano Indico ad occidentem et Oceano Australi ad australem attactum. Propinquae terrae in Lamina Eurasiana ad boreoccidentem, Lamina Philippinica ad septentriones, atque in Oceano Pacifico (multis maribus marginalibus non exclusis) super Laminam Pacificam ad septentriones et orientem versus iacent.
Geographia humana
[recensere | fontem recensere]Australasia in re geopolitica aliquando habetur solum Australia et Nova Zelandia, quae autem civitates aliquando una Antipodes appellantur. Vocabulum etiam insulam Novam Guineam amplecti potest, civitates Papuam Novam Guineam et Indonesianam insulae partem. Multae organizationes quorum nomina continent praefixum [Regalem] Societatem Australasianam spatium eorum effectionis Australiae et Novae Zelandiae circumscribunt.
Verbum Australasia olim fuit nomen mixtorum gregum athleticorum Australiae et Novae. Inter exempla sunt teniludus ab anno 1905 ad 1915, cum Nova Zelandia et Australia in Davis Cup certamine internationali, et in Olympiis annorum 1908 et 1912 una certabant.
Geographia oecologica
[recensere | fontem recensere]Oecozona Australasiana, ex conspectu oecologica, est regio distincta, cui sunt communis historia geologica et evolutionaria ac permulta unica flora et fauna. In hoc contextu, Australasia solum amplectitur Australiam, Novam Guineam, Novam Zelandia, Novam Caledoniam, et insulas vicinas, inter quas insulae Indonesianae a Lombok et Celebi ad orientem versus. Linea Wallaceana finem biologicum notat ab oecozona Indomalaya Asiae tropicae; Borneum et Bali in latere occidentali et Asiano iacent.
FAustralia, Nova Zelandia, et Nova Caledonia sunt fragmenta Gondwanae, supercontinentis antiqui, cuius notae iam videri possunt in Provincia Montis Maritimi Insulae Natalis et aliis entitates geophysicis. Hae terrae terrestres ab aliis continentibus milliones annorum separatae sunt, et inter se. Omnis Australasia eandem floram Antarcticam partitur, quamquam insulae septentrionales et tropicae multas plantas etiam cum Asia Meridiorientali partiuntur.
Australia, Nova Guinea, et Tasmania a pluteis continentalibus tenuibus inter se separantur, et cum aequor maris per aeva glacialia plurimum recedisset una coniungebantur. Singulam faunam, cui insigniter sunt marsupialia, monotremata, et aves ratitas, inter se communicant. Eucalyptae et arbores cognatae praestant in multum Australiae et Novae Guineae. Vernaculae Mammalia terrestria in Nova Zelandia carent, sed etiam palaeognathas (aves) habuit, inter quas fuerunt apteryx et Dinornithiformes exstincti. Oecozona Australasiana nonnullos insularum greges propinquos amplectitur, sicut Wallacea, Archipelagus Bismarckianus, Insulae Salomonis, et Vanuatu, quae partes Gondwanae olim non erant, sed quae cum Australasia multas plantas et animalia propria communicant
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bronwen 2014:6.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bronwen, Douglas. 2014. Science, Voyages, and Encounters in Oceania, 1511-1850. Londinii: Palgrave Macmillan.
- de Brosses, Charles. 1756. Histoire des navigations aux terres Australes. Contenant ce que l'on sçait des moeurs & des productions des contrées découvertes jusqu'à ce jour; & où il est traité de l'utilité d'y faire de plus amples découvertes, & des moyens d'y former un établissement. Lutetiae: Durand. Google Books.
- Rees, Henry. 1968. Australasia: Australia, New Zealand and the Pacific Islands. Ed. 3a. Londinii: Macdonald & Evans. ISBN 0-7121-0113-6.
- Richards, Kel. 2006. Australasia. Wordwatch. ABC News Radio.
- Speak, C. M. 1978. Human geography: East and south-east Asia and Australasia. Londinii: Heinemann Educational. ISBN 0-435-34840-X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Australasiam spectant. |