Beniaminus Spock
Beniaminus Spock (natus Benjamin McLane Spock Portu Novo Connecticutae die 2 Maii 1903; mortuus La Jolla Californiae die 15 Martii 1998) fuit paediatrus Americanus, cuius liber Baby and Child Care (1946) est unum ex libris optime venientibus in historia, cuius doctrina matres sic confirmat: "Scis plus quam scire putas."[1][2]
Spock fuit primus paediatrus qui psychoanalysin investigavit ut necessitates puerorum rationesque familiarum intellegeret. Eius theoriae de pueris educandis nonnullas parentium aetates docebant flexibiliores puerisque magis amantes esse, ac pueros ut homines singulos tractare. Quae autem theoriae late a collegis reprehendebantur, quia nimis indiciis fabularibus nitebantur, contra investigationes academicas.[3]
Spock activista in Laeva Nova et motu contra bellum Vietnamiense annis 1960 et 1970 inientibus fuit, quo tempore conservativi eius scripta vituperabant, quae credebant veniam nimis indulgenter dedisse, exspectationem praesentis gratificationis nimis libenter praebuisse, atque iuvenes suasisse ut cum his motibus liberalibus coniungerentur—quam autem accusationem Spock vehementer negavit.
Spock clipeum aureum Olympicum in remigatione anno 1924 vicit, cum scholasticus in Universitate Yalensi iam esset.
Libri Beniamini Spock
[recensere | fontem recensere]- Baby and Child Care (1946, cum retractiones usque ad editionem decimam, 2018)
- A Baby's First Year (1954)
- Feeding Your Baby and Child (1955)
- Dr. Spock Talks With Mothers (1961)
- Problems of Parents (1962)
- Caring for Your Disabled Child (1965)
- Dr. Spock on Vietnam (1968)
- Decent and Indecent (1970)
- A Teenager's Guide to Life and Love (1970)
- Raising Children in a Difficult Time (1974)
- Spock on Parenting (1988)
- Spock on Spock: a Memoir of Growing Up With the Century (1989)
- A Better World for Our Children (1994)[4]
- Dr. Spock's the School Years: The Emotional and Social Development of Children 01 Edition (2001)
Nexus interni
- Bellum Indosinense II
- Circumcisio
- Martinus Lutherus King Jr.
- Libertarianismus
- Psychologia cognitiva
- Fridericus Rogers (Mister Rogers)
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bloom, Lynn Z. 1972. Doctor Spock: Biography of a Conservative Radical. Indianapoli: The Bobbs-Merrill Company.
- Bortstein, Larry. 1978. After Olympic glory: the lives of ten outstanding medalists. Novi Eboraci: F. Warne. ISBN 0723261350.
- Kaye, J. Leonard. 1997. Life of Benjamin Spock. Novi Eboraci: Twenty-First Century Books. ISBN 0-8050-2301-1.
- Maier, Thomas. 2003. Dr. Spock: an American life. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0465043151.
- Mitford, Jessica. 1969. The trial of Dr. Spock, the Rev. William Sloane Coffin Jr, Michael Goodman and Marcus Raskin. Londinii: Macdonald & Co. ISBN 0356030490.
- Pace, Eric. 1998. "Benjamin Spock, World's Pediatrician, Dies at 94." The New York Times, 17 Martii 1998.
- Simmons, John Galbraith. 2002.l Doctors and discoveries: lives that created today's medicine. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 0618152768.
- Spock, Benjamin, cum Mary Morgan. 1989. Spock on Spock: a memoir of growing up with the century. Novi Eboraci: Pantheon Books. ISBN 0394578139.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Beniaminum Spock spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Beniaminum Spock spectant. |
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Spock, Benjamin. 1972. Colloquium in The Libertarian Forum 4, no. 12 (December). PDF.
- Spock, Benjamin. "Benjamin Spock Papers." Universitas Syracusana.
- Photographemata. In prima editione The Common Sense Book of Baby and Child Care.
- Singula causae anni 1968.
- Imago photographica.
- Audio: acroasis Beniamini Spock in "Vietnam Teach-In" ad Universitatem Californiae Berkleiensem, 1965. RealAudio per UC Berkeley Media Resources Center.
- Viri
- Nati 1903
- Mortui 1998
- Alumni Academiae Phillipianae (Andoveria)
- Alumni Universitatis Columbiae
- Alumni Universitatis Yalensis
- Auctores Anglici
- Autobiographi
- Humanistae Civitatum Foederatarum
- Medici Civitatum Foederatarum
- Nautae
- Olympionicae
- Participes secundi belli mundani
- Politici Civitatum Foederatarum
- Professores Universitatis Pittsburgensis
- Repugnatores vectigalium Civitatum Foederatarum
- Scriptores Civitatum Foederatarum