Calamata
Locus: 37°2′16″N 22°6′40″E
Numerus incolarum: 57 706, 53 659, 47 138, 53 041, 37 781
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Asprochoma
Coniunctiones urbium
Calamata[1] (Neograece Καλαμάτα (f. sg), antiquius Καλάμαι), loco antiquae urbis Pherarum (Graece: Φεραί vel Φαραί), est locus medius Regionalis Messeniae Unitatis in Peloponneso situs. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) demo Calamatae tres pristini demi Arphara, Aris et Thouria inserti sunt, quo modo demus a 61373 ad 70006 incolarum increvit.
Calamata maximus Messeniae portus est. Urbs nota est ob oleas ibi procreatas, quae multas in terras venduntur. Genus „Kalamon“ nomen ab urbe trahit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Pherarum, urbis antiquae loco hodiernae Calamatae sitae, iam apud Homerum mentio facta est.[2] Urbs anno 394 a.C.n. a Conone, duce Atheniensi, vastata est.[3] Cum tardissime Philippo II Macedonum rege urbs Messeniae coniuncta est.[4] Ab anno 182 a.C.n. Pherai fuit pars Foederis Achaici[5] et ab Augusto imperatore foederi locorum olim Laconicorum attributa est.[6] Urbis antiquae reliquiae tantum exiguae exstant.
Saeculo XIII ab equitibus cruciatis ("Francis" dictis) Gulielmo II Villeharduino regnante castrum aedificatum est, quod adhuc urbi imminet; in latere septentrionali est parva ecclesia byzantina Panagiae Kalomatae dedicata, a qua urbs tempore byzantino nomen recens traxit. Alii putant nomen ab arundine (Neograece "Calami", "Calamata" = arundinetum), quae ad ostium Pamisi fluminis crescit, deductum esse.
Die 23 Martii anno 1821 in ecclesia Apostolorum in urbe inferiore sita initium Belli rerum novarum Graeci contra Imperium Ottomanicum publice annuntiatum est.[7]
Diebus 13 et 15 Septembris anno 1986 Calamata vehementi terrae motu miserabiliter deleta est. Etsi maxima urbis pars noviter aedificata est, tamen media in urbe adhuc ruinae domuum tum dilapsarum exstant.
Visu digna
[recensere | fontem recensere]- Castrum saeculi XIII. Ibi quotannis aestate symphoniae ac ludi scaenici eduntur.
- Plures ecclesiae byzantinae.
- Benacium (Museum archaeologicum), media in urbe.
- Museum ferriviaria
Clari cives
[recensere | fontem recensere]- Prokopis Pavlopoulos, politicus et a die 13 Martii 2015 Graeciae praeses (1950)
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Castrum
-
Portus
-
Ecclesia apostolorum
-
Petrus Mauromichales rebellionem in Messenia instigat, imago a Petro de Hess picta.
-
Statio ferriviaria
-
Praeconium mercatorium historicum saponem olivae commendans
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Henrici de Schweinitz epigramma sepulcralis
- ↑ Homerus Ilias 5, 543; 9, 151; 9, 293; Odyssea 3, 488.
- ↑ Xenophon Hellenika 4, 8, 7; Cornelius Nepos Conon 1.
- ↑ Strabo 8, 4, 6.
- ↑ Polybius 23, 17, 2.
- ↑ Pausanias 4, 30, 2.
- ↑ Ernst Münch: Die Heerzüge des christlichen Europa wider die Osmanen und die Versuche der Griechen zur Freiheit. Vol. 3: Die Geschichte der neuesten Begebenheiten mit den Osmanen, und die Ereignisse des großen Aufstandes der Hellenen bis zur Erklärung des Kongresses von Kalamata an die Fürsten und Völker Europas. Schweighauser, Basileae 1823.
Homines urbis noti
[recensere | fontem recensere]- Gulielmus II Villeharduinus, (mortuus 1278) ultimus Achaiae Principatus princeps gentis Villeharduinae
- Nicolaus Doxaras (1706/1710 – 1775), pictor
- Alexander Cumundurus (1815 - 1883), decies primus minister Graeciae
- Nicolaus Polites (1872 - 1942), eruditus rerum politicarum et minister rerum externarum Graeciae
- Maria Polyduri (1902 – 1930), scriptrix
- Basiles Photopulus (1934 – 2007), pictor, moderator cinematographicus et fabricator scaenarum
- Ioannes Heliopulus (* 1940), physicus particularum elementariarum
- Nicolaus Salabracus (* 1946), politicus et advocatus
- Nicolaus Lymberopulus (* 1975), pedilusor
- Socrates Papastathopulus (* 1988), pedilusor
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Calamatam spectant. |
Publicus demi Calamatae situs (Neograece)