Carolus Weber
Carolus (Theod.: Karl) Weber (natus 8 Martii 1898 oppido Arenberg apud Confluentes, mortuus 21 Martii 1985 Confluentium ipsorum) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Filius agricolae fuit et Confluentibus gymnasium frequentabat atque ibi anno 1916 maturitatem adeptus est. Deinde miles Bello Orbis Terrarum I conscriptus est. Ad annum 1919 militavit, deinde Hamburgi et Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno 1921 primam, anno 1924 secundam probationem accepit. Tum etiam doctor promotus est et ab anno 1925 iurisconsultus admissus est. Et Bello Orbis Terrarum II annis 1939 - 1945 miles interfuit. Annis 1967 - 1974 et praeses camaerae foderalis iurisconsultorum fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Weber iam iuvenis sodalis factionis Centri fuit et post 1945 cum alii factionem CDU in Rhenania-Palatinato condidit. Ab anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. 27 Martii 1965 Ludovicus Erhard cancellarius foederalis eum Administrem Foederalem Iustitiae nominavit, postquam eius successor Evaldus Bucher (FDP) se a consilio ministrorum recessit, quod Dieta Foederalis legem tulit, ne crimina Nazistarum obliterarent. Sed factio eum in electionem anni 1965 noniam candidatum Dietae Foederalis fecit et 26 Octobris 1965 etiam consilium ministrorum reliquit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Thomas Dehler (FDP) |Fridericus Neumayer (FDP) |Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) |Fridericus Schäffer (CSU) |Wolfgangus Stammberger(FDP) |Evaldus Bucher (FDP) |Carolus Weber (CDU) |Ricardus Jaeger (CSU) |Gustavus Heinemann (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Gerhardus Jahn (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Georgius Schmude (SPD) |Ioannes Engelhard (FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Eduardus Schmidt-Jortzig (FDP) |Herta Däubler-Gmelin (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Henricus Maas (SPD) |Catharina Barley (SPD) |Christina Lambrecht (SPD) | |
Ludovicus Erhard (CDU) | Ericus Mende (FDP) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Evaldus Bucher (FDP) | Carolus Weber (CDU) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Curtius Schmücker (CDU) | Wernerus Schwarz (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Ioannes Krüger (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Aloisius Niederalt (CSU) | Bruno Heck (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | Wernerus Dollinger (CSU) | Gualterius Scheel (FDP) | Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) | Henricus Krone (CDU) | Ludgerius Westrick (CDU) | | |