Chalcidius
Chalcidius, sive Calcidius (anno ignoto natus) Platonis dialogum Timaei in nostrum sermonem intulit act multifariis ad philosophiam non modo platonicam spectantibus commentariis instruxit. Quamvis saeculo tertio vixisse credatur, in grege platonicorum qui novi appellantur non ponitur, eo quod fontes, ex quibus philosophiam hausivit, prisciores fuisse videntur.[1] Dubium est autem, qui fuerint Chalcidii fontes.[2] Multum tamen citat Numenium, philosophum Graecum, quem Pythagoreo nomine dignatur, quemque hodierni doctores in medio Platonicorum grege ponunt.[1]
Vita
[recensere | fontem recensere]De Chalcidii vita nihil fere certum est. Si nomini credendum est, Chalcidius videtur oriundus esse ex Chalcide aut ex alia chlacidensium colonia.[3]
Utrum tamen fuerit gentilis, an Christianus, adhuc in periculo est. Medio aevo credebatur fuisse Christianus atque etiam archidiaconus, sed mirum videtur Iohanni Magee Christianum non modo saepe refellendi causa in opusculum suum alios Christianos induxisse, sed etiam duo universi principia professum esse, quum adeo fortiter expugnarentur Manichaei eodem fere tempore.[4]
Opera
[recensere | fontem recensere]Quando verterit Platonis colloquium in Latinum, ignotum est. Quoniam sermone usus est sibi admodum proprio, difficile est ex eo aetatem, qua scriptum est opusculum, asciscere.
Ceterum vero conversio et commentarii in duas partis divisi sunt, altera alteri conjuncta. Asserit in commentariorum suorum ultimo capite, quod extat, Platonem cum Pythagoreis concinentem materiam credere esse principium alterum (siquidem mens primaria est atque divina) malignum.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Gretchen T. Reydam-Schils, "Calcidius on the Human and the World Soul and Middle-Platonist Psychology," Apeiron: A Journal for Ancient Philosophy and Science 39, numerus 2 (Iunius, 2006): 177–200. Textus interretialis.
- ↑ John Magee, "On Plato's TImaeus," Dumbarton Oaks Medieval Library (2016): xx–xx.i
- ↑ John Magee, "On Plato's TImaeus," Dumbarton Oaks Medieval Library (2016): viii.
- ↑ John Magee, "On Plato's TImaeus," Dumbarton Oaks Medieval Library (2016): x–xi.
- ↑ John Magee, "On Plato's TImaeus," Dumbarton Oaks Medieval Library (2016): 590.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |