Documenta trium regnorum
Sānguó zhì sive litteris Sinicis 三國志 (scilicet "Documenta trium regnorum") est opus historicum Sinarum de rebus gestis regnorum Cao Wei, Shu Han et Sun Wu quae inter annos 220 et 280 floruerunt. Saeculo III exeunte ex historiis singulorum regnorum a Chen Shou confectum esse dicitur. Fons fuerit operis mythistorici Sānguó yǎnyì saeculis XIII-XIV confecti.
Sanguo zhi, litteris 360 000 compositum, in tres libros divisum est qui ad regna singula pertinent. Liber primus (魏書 "liber Wei") triginta volumina comprehendit (quorum undevicesimum vitas Guan Lu aliorumque samanaeorum continet). Liber secundus (蜀書 "liber Shu") volumina quindecim, liber tertius (吳書 "liber Wu") volumina viginti.
Eruditus Pei Songzhi anno 429 libros Sanguo zhi commentario suo, e variis textibus hodie magna parte perditis extracto, magnopere auxit, additis autem interdum rebus dubiis vel incertis. Haec recensio aucta, titulo Sanguozhi zhu(en) "Documenta trium regnorum annotata", hodie in serie historiarum viginti quattuor dynasticarum recepta est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Robert Joe Cutter, William Gordon Crowell, interprr., Empresses and Consorts: Selections from Chen Shou's Records of the Three States With Pei Songzhi's Commentary. Honolulu: University of Hawaii Press, 1999
- Kenneth J. DeWoskin, interpr., Doctors, Diviners and Magicians of Ancient China: biographies of fang-shih. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1983
- Kenneth H. J. Gardiner, "Chinese Accounts of Koguryŏ and its Neighbours" in Review of Korean Studies vol. 15 (2015) pp. 99-113