Fibula Praenestina
Fibula Praenestina | |
Materia | Aurum |
---|---|
Magnitudo | 10.7cm longitudine |
Inscriptio | MANIOS MED FHEFHAKED NVMASIOI |
Facta | Anno circiter 600 a.C.n. |
Locus inventionis | Disputatur, Sepulcrum fortasse Bernardinianum, Praeneste |
Tempus inventionis | Annis 1871-87 |
Inventor | Disputatur, a Wolfgango Helbig(de) est palam facta |
Locus | Museum Pigorinianum, Roma |
Cultura | Etrusca |
Fibula Praenestina est fibula aurea anno circiter 600 a.C.n. facta, quae hodie Romae in Museo Pigoriniano(it) conservatur. Ipsa in fibula inscriptio lingua Latina archaica caelata est, fibulam a Manio cuidam Numerio factam affirmans. Cum primum fibula saeculo undevicesimo reperta sit, constabat inter eruditos inscriptionem veterrimum esse linguae Latinae specimen notum, sed inscriptionis auctoritas mox disputabatur.[1] Recentior autem anno 2011 perfecta indagatio eam "procul dubio"[2] germanam esse, atque aetate orientalizante, primo saeculi septimi dimidio, factam fuisse profitetur.[3]
Inventio
[recensere | fontem recensere]Fibula anno 1887 a Wolfango Helbig(de) archaeologo Germano ostenta est; nescitur autem quomodo fibula reperta sit. Secundum fontem quandam,[4] fibula tribus opusculis in Römische Mitteilungen editis anno 1871, quinque annis ante inventionem sepulcri, scilicet Sepulcri Bernardiniani, cuius thesauri esse fibula serius dicta est, ab amico Wolfgangi Praenesti empta esse narratur. Alteram secundum fontem[5] ex ipso sepulcro est surrepta.
Inscriptio
[recensere | fontem recensere]Inscriptio fibulae, quae a dextra ad laevam est legenda:
Quae sic solet reddi, quamquam ipsa in inscriptione FHE et FHAKED duo videntur vocabula:
MANIOS MED FHEFHAKED NVMASIOI
Classice sic redditur:
Manius me fecit Numerio
Inscriptio perfectum verbi facio reduplicatum habet, casum accusativum veterem cum d finali, s nec r inter vocales, aliasque proprietates linguae et scripturae Latinae veteris.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Conway 1897: 1: 311–12.
- ↑ Anglice "beyond any reasonable doubt."
- ↑ Daniele F. Maras (2012), "Scientists declare the Fibula Praenestina and its inscription to be genuine 'beyond any reasonable doubt.'"
- ↑ C. Densmore Curtis, "The Bernardini Tomb," Memoirs of the American Academy in Rome, 3 (1919): 22. doi:10.2307/4238513.
- ↑ Momigliano 1989: 73–74: "The gold fibula (Fig. 23) inscribed 'Manios me vhevhaked Numasioi' ('Manios (Manius) made me (or 'had me made'?) for Numasios (Numerius)')—perhaps the most famous inscribed object from the whole of Latium—raises two doubts, one about its origin and the other about its authenticity. It was published in 1887 by an eminent archaeologist, W. Helbig, without indication of its origin. Later Georg Karo declared that he had been told by Helbig that the fibula, being of gold and obviously valuable, had been stolen from the Tomba Bernardini."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini et Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-016294-6. ISBN 3-11-017208-9.
- Conway, Robert Seymour. 1897. The Italic Dialects: edited with a grammar and glossary. Cantabrigiae: University Press. Apud Google.
- Corpus Inscriptionum Latinarum I 2 2, 3.
- Gordon, Arthur E. 1975. The inscribed fibula: problems of authenticity. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
- Holloway, R. Ross. 1994. The archaeology of early Rome and Latium. Londinii: Routledge. Praecipue pagniae 161–64.
- Maras, Daniele F. 2012. Scientists declare the Fibula Praenestina and its inscription to be genuine "beyond any reasonable doubt." Etruscan News 14 (hiems). Textus apud academia.edu.
- Momigliano, A. 1989. The Origin of Rome: III Settlement, Society and Culture in Latium and at Rome. In The Cambridge Ancient History vol. 2: The Rise of Rome to 220 B.C., ed. I. E. S. Edwards Ed. 2a. Series VII. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521234467.
- Touratier, C. 2013. La Fibule de Préneste. Langues et langage, 23. Presses Universitaires de Provence. ISBN 978-2-8539-9874-1.
- Wachter, Rudolf. 1987. Altlateinische Inschriften. Bernae: Peter Lang.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad fibulam Praenestinam spectant. |