Formula:PaginaMensis/Iunii 2019
Alba Longa urbs antiqua Latinorum media in Italia fuit, procul 19 chiliometra vel 12 milia passuum Roma ad vulturnum in montibus Albanis constituta. Etsi Alba Longa fuit ea quae confoederationem municipiorum Latinorum duxit, regno Romano aliquando medium circa saeculum septimum a.C.n. consumpta est; habitantes etiam sedere Romae compulsi sunt. Romanis de historiis mythologicis Romulus Remusque qui Romam condiderunt ex progenie regia Albae Longae orti sunt, ex qua Aeneis Vergilii confirmat proles Aeneae filii Veneris fuisse.
Aliquot familiae Romanae patriciorum huius modi Iulii, Servilii, Quinctii, Geganii, Curiatii, Cloelii Albae Longae natae sunt, quarum familiares in Senatu per aevum regium comitati sunt. Livius scripsit Albam Longa ab Ascanio Aeneae filio conditam …