Jump to content

Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus

E Vicipaedia

Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post 190 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 192 a.C.n. gessit.

Filius eius Gnaeus Domitius Ahenobarbus anno 162 a.C.n. consul suffectus erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 196 aedilis plebeius conductores agri publici accusabat et ex multis eis indictis templum Fauni in insula Tiberina vovebat, quod anno 194 praetor urbanus consecravit[1]. Anno 192 una cum Lucio Quinctio T.f. Flaminino consul creatus est et ad usque annum 191 in Gallia Cisalpina contra Boios pugnavit. Anno 190 bello contra Antiochum III, regem Syriae, ducibus Lucio et Publio Scipione, legatus interfuit. Magnas partes in victoria Romana apud Magnesiam ad Sipylum ei tribuebat Appianus[2].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIII 42,10; XXXIV 53,3
  2. Syriaca 152-192.


Antecessores:
Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus
Consul
192 a.C.n.
cum
Lucio Quinctio T.f. Flaminino
Successores:
Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica