Jump to content

Hàm Nghi

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Hàm Nghi
Res apud Vicidata repertae:
Hàm Nghi: imago
Hàm Nghi: imago
Nativitas: ; Huế
Obitus: 14 Ianuarii 1944; El Biar
Patria: French Annam
Nomen nativum: Nguyễn Phúc Ưng Lịch

Familia

Genitores: Nguyễn Phúc Hồng Cai; Phan Thị Nhàn
Coniunx: Marcelle Laloë
Proles: Nguyễn Phúc Như Mai, Nguyễn Phúc Như Lý, Nguyễn Phúc Minh Đức
Familia: Nguyen dynasty

Hàm Nghi (咸宜; nomine primordiali Nguyễn Phúc Ưng Lịch; natus 3 Augusti 1871; mortuus 14 Ianuarii 1944) fuit octavus imperator Annamiticus. In dicione Francica regnavit uno tantum anno (1884–85).[1]

Vita in Annamia

[recensere | fontem recensere]

Hàm Nghi fuit successor imperatoris Kiến Phúc, die 31 Iulii 1884 interfecti, sed post unum annum cum repugnatoribus in montes Laotiae fugit, ibique contra Francos tres annos pugnavit. Procurator Francicus successorem imperii imposuit Đồng Khánh fratrem.

Hàm Nghi, die 13 Decembris 1888 captus, in exsilium ad Algerium missus est, ubi Marcellam Laloë in matrimonium duxit et ex ea tres liberos genuit, scilicet principissas Như Mai (1905–1999) et Như Lý (1908–2005), principemque Minh Đức (1910–1980). Eius corpus in Francia sepultum est, in vico Thonac iuxta Sarlat.

  1. Bruce M. Lockhart et William J. Duiker, Historical Dictionary of Vietnam, ed. tertia (Lanhamiae Terrae Mariae: Scarecrow Press, 2006), 150.