Hanstedt (Circulus Uelzen)
Locus: 53°3′0″N 10°22′0″E
Numerus incolarum: 944
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Hanstedt commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Hanstedt e vicis Allenbostel, Bode, Brauel, Eitzen II, Hanstedt I, Oechtringen, Oetzfelde, Teendorf und Velgen constat. Ab anno 2011 Hanstedt ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 980 Hanstedt primo in actis descripta est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Hanstedt pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Hanstedt coniuncti sunt. Anno eodem Hanstedt etiam pars communis generalis Ebstorf factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hanstedt (Circulus Uelzen) spectant (Hanstedt (Circulus Uelzen), Hanstedt (Landkreis Uelzen)). |