Helimutus Bazille
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Helimutus (Theod. Helmut) Bazille (natus 19 Novembris 1920 Stutgardiae, mortuus 5 Maii 1973 Bonnae) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius Gulielmus Bazille erat, praeses Virtembergiae annis 1924 - 1928. Ipse, postquam scholam decem post annos propter mortem patris reliquit, tirocinium mechanici coepit. Anno 1940 pictor technicus factus est. Deinde miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II interfuit, graviter sauciatus est atque invalidus in patriam revertebat: Anno 1946 e valetudinario dimissus est. Fuit secretarius Foederis Sauciatorum Belli Germaniae.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Bazille anno 1949 legatus factionis SPD in primam Dietam Foederalem Germaniae electus est. Ad usque annum 1969 in parlamento mansit.